Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput LXXXI

De pungitivo

1. [α] TC, 7, 62*
[1] Ex libro de natura rerum [α] Pungitivus vero est omnium fere piscium minimus, quibusdam spinis secundum nomen suum pungens. Mas in eis circa fauces rubeus est, femina vero illa rubedine caret. Ambo vero maculis nudati sunt, hos vulgus opinatur sine semine in aquis crescere. Et quod mirabilius est, alios etiam horum semine propagari, unde et hunc piscem matrem piscium vocant. Dicunt enim si stagnum novum fiat nullusque piscis immittatur. Hos pisciculos anno primo in eo inveniri et anno secundo diversi generis pisces ex eisdem propagari.