Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput CIX

De delphino

1. [α] Isid. orig. 12, 6, 11*
[1] Isidorus. [α] Delphini certum habent vocabulum, quod voces hominum sequantur. Vel quod ad symphoniam gregatim conveniunt : nihil in mari velocius istis. Nam plerumque salientes naves transvolant. Quando autem preludunt in fluctibus et undarum se molibus precipites ferunt, tempestates significare videntur. Hi propriae simones nominantur.
2. [β] Plin. nat. 9, 20*
[γ] Plin. nat. 9, 22*
[δ] Plin. nat. 9, 23*
[ε] Plin. nat. 9, 19*
[2] Plinius libro IX. [β] Velocissimum omnium animalium, non solum marinorum, est delphinus, ocior volucre, acrior telo ac nisi multum infra rostrum os illi medio, paene in ventre foret, nullus piscium celeritatem ejus evaderet. Sed affert moram providentia naturae, quia nisi resupini atque conversi non rapiunt, que causa praecipue velocitatem illorum offendit. Nam cum fame concitati in ima vada fugientem persecuti piscem diutius continuerint spiritum, ut arcu emissi emigrant ad respirandum. Tantaque vi exiliunt plerumque navium vel vento transvolent. [γ] Abduntur tricenis diebus circa canis ortum occultanturque incognito modo. Quod eo magis mirum est, si spirare in aqua nequeunt. Solent in terram erumpere incerta de causa nec statim tellure tacta moriuntur multoque ocius fistula obturata. [δ] Lingua est his contra naturam aquatilium, mobilis, brevis et lata, haud differens suillae. Pro voce gemitus humano similis, dorsum repandum, rostrum simum, quam de causa simonis nomen omnes agnoscunt. [ε] His branchiae non sunt, sicunt nec balenis, ut supra dictum est.
3. [ζ] Plin. nat. 9, 78*
[3] Idem in eodem. [ζ] Quae pro spina cartilaginem habent, carnosiora sunt ac resupina vescuntur, ut delphinus. Et hoc genus solum ut cete animal parit, excepta rana, nam ceteri ova pariunt.
4. [4] Aristoteles. Delphinus non habet fel, vivit annis CXX vel plus. Probatur autem hoc cum captus est et amputata cauda dimittitur. Sicque post multa tempora invenitur, pregnans est X mensibus et crescit X annis. Item delphinus spirat, quod alii pisces non faciunt, non autem in aqua, sed in superficie aquae. Item velocior est et levior omnibus animalibus. Non habet spinas, sed ossa. nec virgam habet prominentem extra, sicut homo et equus, sed intra. Et quamvis habeat auditum, non tamen instrumentum auditus omnino manifestum, mammillas habet non supra sed prope juncturas. Nec conos manifestos sed duo profunda canalibus assimilata, quibus lactat foetus. Parit aestate tantummodo et ambulat sub pelago pullis suis sequentibus eum longo tempore. Recipit aquam per cannam, sicut marina et aerem per pulmonem, sicut ambulantia. Ideo autem non habet spinas, sed ossa, quia generat animalia. Quaedam autem orificium oris habent in opposito, quaedam in anteriori et quaedam in dorso vel in ventre, sicut delphinus et omne genus animalis quod dicitur celethi, hujusmodi non accipiunt cibum, nisi quando reversantur super dorsum. Et hoc fecit natura non propter salutem, sed ut retardetur in accipiendo cibum quoniam hoc genus animalia comedit. Et habet additamentum tenue rotundum nec est bonae abscisionis, quia cito moritur per nimiam repletionem. Testiculi ejus et omnium marinorum magni corporis sunt intra corpus, quia natura corii eorum non est conveniens propter duritiam ad cooperiendum eos, si essent exterius.