Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput LXVI

De megare et milagine et milvo

1. [] TC, 7, 52, 1-4*
[1] Ex libro de natura rerum. Megaris est piscis marinus duarum palmarum longitudinis. Vilis habetur in partibus in quibus capitur, sed cum ad remotiora salsus reducitur raritas ejus pretium facit. Recenter tamen captus et sine sale delicatiorem cibum edentibus facit. Est autem, ut fertur, nocivus praecipue febricitantibus. Unde poeta dicit. Et megaris noxius omnis erit.
2. [] AS, 2, 7, 26c-d*
[2] Iorath ubi supra. Milago cum ejus pulli volant, significatio est super tempestatem maris.
3. [] Isid. orig. 9, 6, 36*
[3] Isidorus. Milago piscis est sic nominatus, quia super aquam evolat. Quotiens autem cernitur extra aquam volitans tempestates mutari designat.
4. [] TC, 7, 58, 1-4*
[4] Ex libro de natura rerum. Milago volitat super undas, in signum laetitiae, quod cessavit tempestas : hoc contra morem aliorum piscium et monstrorum marinorum, que oriente tempestate videntur quasi super aquas ludere.
5. [] Plin. nat. 9, 82*
[5] Plinius libro IX. Milvus subit in summa maria, piscis ex argumento appellatus lucerna linguaque ignea per os exerta tranquillis noctibus relucet. Attollit e mari sesquipedalia fere cornua, ab hisque nomen traxit.
6. [α] AS, 2, 7, 26d*
[6] Iorath. [α] Milvus piscis quando gravidus est, visus hominis stupefacit et obfuscat atque in eo, qui videt ipsum, luxuriam provocat.