Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput XLIII

De cibo ac spermate ceti

1. [1] Ex libro de natura rerum. Cetus autem, ut legitur, non comedit, ut alii pisces masticando cibumque dentibus comminuendo, sed tantummodo glutiendo et intra corpus retinendo.
2. [α] TC, 6, 6, 2-6*
[2] Ex libro de natura rerum. [α] Habet enim oris meatus ; ut dictum est, strictos, unde non nisi parvos pisciculos deglutit, quos odorifero anhelitu suo attrahens ac devorans in ventrem suum mittit. Habet enim in gutture quamdam pellem membranae similem, que multis meatibus perforata, non sinit quicquam magni ingredi ventrem.
3. [β] AS, 2, 7, 26c*
[3] Iorath. [β] Cum autem cetus sperma projicit in coitu suo cum femina, quod superfluit ex ipso spermate, supernatat aque et colligitur ambra.
4. [β]  Circa instans,  De ambra*
[4] Platearius. Ambra dicitur esse sperma ceti, id est balenae. Et est calida et sicca in secundo gradu. Est autem alba et si inveniatur coloris gypsei melior est. Sophisticatur autem cum pulvere ligni aloes et storace et musco et quibusdam aliis. Sed hoc agnoscitur, quia sophisticata potest malaxari, ut cera. Ambra vero non potest. Habet autem virtutem confortandi et valet contra syncopen et epilepsiam.
5. [β] Avic. canon, 2, 2, 63*
[β] Avic. canon, 2, 2, 63*
[5] Avicenna. Ambra, ut estimo, est manatio fortis in mari, melior est grisea fortis, deinde varia, post citrina. Et adulteratur cum gypso et cera et laudano. Nigra specie mala est. Multotiens autem assumitur ex ventre piscis, qui eam comedit moritur. Est autem calida et sicca et videtur esse calida in secundo gradu, sicca in primo. Confert autem decrepitis, propter subtilitatem sue calefactionis. Confert autem cerebro et sensibus et cordi.
6. [6] Constantinus in libro graduum. Ambra de ventre cujusdam maxime bestiae egreditur. Quidam tamen dicunt, quod in fundo maris nascitur : calida et sicca, in secundo gradu existens, frigidas naturas confortat.