Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput XXVIII

De nominibus piscium

1. [α] Isid. orig. 12, 6, 4-6*
[β] Isid. orig. 12, 6, 63*
[1] Isidorus. [α] Pecoribus quidem ac bestiis et volatilibus antea homines imposuerunt nomina, quam piscibus, quia prius visa et cognita sunt. Piscium vero postea paulatim cognitis generibus nomina instituta sunt aut ex similitudine terrestrium animalium aut ex specie propria seu moribus seu colore vel figura aut sexu. Ex similitudine terrestrium animalium, ut ranae, vituli, leones : ex moribus terrestrium, ut canes in mari a terrenis canibus, eo quod mordeant et lupi, eo quod improba voracitate alios persequantur. A colore, ut umbrae, quia ex colore umbrae sunt. Et auratae, quia in capite suo auri colorem habent. Et varii a varietate quos vulgo trutas vocant. A figura, ut orbio quia rotundus est totusque in capite constat. A sexu, ut masculus eo quod sit ipsius balenae masculus. Ejus enim coitu concipere hec bellua perhibetur. Hinc et masculi cochlearum dicuntur, quarum lacte concipiunt ostreae. [β] Itaque animalium in aquis viventium nomina CXLIV. Plinius ait : divisa in generibus beluarum serpentium terrae et aquae communium cancrorum, concharum, locustarum, peloridum, polyporum, solearum atque locustarum, ut est loligo et sibi similia. Ex quibus et multa quodam intellectu naturae temporum suorum ordinem agnoscunt.
2. [2] Actor. Multa quidem genera piscium praecipueque fluvialium atque stagnantium apud nos in usu satis habentur, de quibus nihil in philosophorum libris scriptum reperitur vel forsitan aliis nominibus nobisque ignotis apud eos appellantur, ut salmo, lucius, tenchia, pertica, vendesia, gardo, gobio et cetera.