Caput X
De piscium impinguatione
[β] Arist. HA, 601 b 9 MS2sourcesEt maior pars generum piscium impinguatur in annis pluviosis, quoniam tunc inveniunt multum cibum. Et aqua pluvie valet eis omnibus, sicut convenit plantis terre, quoniam olera etiam, quamvis inbibantur a fluviis et fontibus, tamen magis crescunt aqua pluvie ;
[γ] Arist. HA, 601 b 24 MS3sourcesEt convenit eis ex aquis pluviarum aqua pluvie estivalis, et maxime, si ver et estas et autumpnus fuerint pluviosa. Et universaliter : quando annus fuerit hominibus bonus, tunc inpinguantur pisces, et non inpinguantur in locis frigidis.
[δ] Arist. HA, 603 a 25 MS4sourcesEt multa pluvia convenit in omnibus testei corii, quoniam mare efficitur dulcius.
[ε] Arist. HA, 603 a 12 MS5sourcesEt aqua pluvie [est] <convenit> omnibus testei corii preter corcoraz, et significacio super hoc est, quod si posuerit istum piscem in loco, in quo decurrit aqua pluvie et gustaverit ex ea, morietur illa die.
[ζ] Arist. HA, 602 a 14 MS6sourcesEt conveniunt etiam piscibus loca propria, quoniam aliquibus prope terram, et quidam impingua<n>tur in profundo maris, et quidam in ambobus. Et quidam piscis inpinguatur in locis, in quibus est nubes viridis aque, et quando deprehenduntur in istis locis, sunt meliores. Et pisces, qui conmedunt carnem, inveniunt multum cibum in viridi aqua, que dicitur bona ranarum.
[ζ] Arist. HA, 599 b 7 MS7sourcesPisces autem lapidosi manent pares, mas et f<emina>, et cum pullificant, est sicut chaigel, kotocka, berica. Et cochio etiam latet in hieme in profundo maris, et post eius latentia<m> inpinguatur valde.
[η] Arist. HA, 602 a 23 MS8sourcesEt pisces longi inpinguantur septentrionali, et propter hoc deprehenduntur multi illorum in estate, et pisces ampli cum meridionali.
[1] Aristoteles. [α] Pluviae conferunt piscibus, praeterquam parvis, tempora vero sicca nocent piscibus, sicut et humida volatilibus. [β] Major itaque pars generum piscium impinguatur in annis pluviosis, quia tunc inveniunt cibum multum et aqua pluviae valet omnibus illis, sicut convenit terrae plantis. [γ] Quoniam ergo major pars piscium ad pluvias mutatur, ob hoc in fluminibus et lacubus impinguantur. Et ex aquis pluviarum eis maxime convenit aqua pluviae aestivalis, praecipue vero si ver et aestas et autumnus pluviosa fuerint. Et verisimiliter cum annus hominibus bonus fuerit, tunc impinguantur pisces, sed non in locis frigidis. Multa quoque pluvia quosdam pisces excaecat, non ex multitudine pluviae ipsius, sed ex frigore. [δ] Multa pluvia convenit omnibus testei corii, quia inde mare dulcius efficitur. [ε] Omnibus inquam testei corii convenit aqua pluvialis, praeterquam uni, scilicet torcholich, quia si gustaverit, morietur illa die. [ζ] Conveniunt etiam ad impinguationem propria loca piscibus, quoniam aliqui prope terram et quidam in profundo maris impinguantur et quidam in ambobus. Quidam autem impinguantur in locis in quibus est viridis aque nubes et cum ibi deprehenduntur sunt meliores. Pisces qui carnes comedunt, cibum in aqua viridi multum inveniunt. Non autem impinguantur pisces in locis frigidis. Omnes pisces lapidosi pingues sunt, pisces qui latent in profundo maris in hyeme, post eius latentiam impinguantur valde. [η] Quidam impinguantur vento septentrionali, ut pisces longi et ob hoc deprehenduntur in aestate multi. Quidam autem impinguantur vento meridionali, ut pisces ampli.
Notes de source :
1. Et pluvie conferunt piscibus preter parvis. Et tempora pluviosa nocent avibus, quoniam non vivantur multo potu, et siccitas nocet piscibus ; et habentes ungues curvos quasi non potant aquam, sicut diximus. |
2. Et maior pars generum piscium impinguatur in annis pluviosis, quoniam tunc inveniunt multum cibum. Et aqua pluvie valet eis omnibus, sicut convenit plantis terre, quoniam olera etiam, quamvis inbibantur a fluviis et fontibus, tamen magis crescunt aqua pluvie ; |
3. Et convenit eis ex aquis pluviarum aqua pluvie estivalis, et maxime, si ver et estas et autumpnus fuerint pluviosa. Et universaliter : quando annus fuerit hominibus bonus, tunc inpinguantur pisces, et non inpinguantur in locis frigidis. |
4. Et multa pluvia convenit in omnibus testei corii, quoniam mare efficitur dulcius. |
5. Et aqua pluvie [est] <convenit> omnibus testei corii preter corcoraz, et significacio super hoc est, quod si posuerit istum piscem in loco, in quo decurrit aqua pluvie et gustaverit ex ea, morietur illa die. |
6. Et conveniunt etiam piscibus loca propria, quoniam aliquibus prope terram, et quidam impingua<n>tur in profundo maris, et quidam in ambobus. Et quidam piscis inpinguatur in locis, in quibus est nubes viridis aque, et quando deprehenduntur in istis locis, sunt meliores. Et pisces, qui conmedunt carnem, inveniunt multum cibum in viridi aqua, que dicitur bona ranarum. |
7. Pisces autem lapidosi manent pares, mas et f<emina>, et cum pullificant, est sicut chaigel, kotocka, berica. Et cochio etiam latet in hieme in profundo maris, et post eius latentia<m> inpinguatur valde. |
8. Et pisces longi inpinguantur septentrionali, et propter hoc deprehenduntur multi illorum in estate, et pisces ampli cum meridionali.