Caput CXXX
De testeo
[1] Ex libro de natura rerum. [α] Testeum est monstrum marinum, sic dictum, quia testeam habet cutem. In arabico mari nascitur et aliquando infirmatur, ex eo quod calor interius in corpore propter cutis spissitudinem atque duritiem respiraculum habere non potest. Cum autem infirmatur, aquas dulces petit et ex eis per aliquod tempus bibit earumque mutatione cutis efficitur subtilis et resudat a poris angustis et convalescit. Sanatum ergo revertitur ad aquas salsas et ad primam suam dispositionem redit. Quod aqua dulcis in mari sit, sic probari potest. Accipiatur vas cereum et ex omni parte claudatur vacuumque projiciatur in mare, per spatium diei et noctis, postea plenum aqua dulci reperietur. Hoc animal maximum est in mari rubro.
Notes de source :
1. Testeum animal marinum est, quod a re nomen habere potest : testeam enim cutem habet. Ut Aristotiles dicit, in mari Arabico nascitur. Hoc animal cum infirmatur ex eo, quod calor interius in corpore per medios poros respiraculum habere non potest, quia spissitudo ac duritia cutis illius prohibet hoc ; cum infirmatur, inquam, aquas dulces petit et potat ex eis per aliquod tempus, et mutatione dulcium aquarum efficitur subtilis cutis, et resudat a poris angustis et convalescit. Sanatum ergo animal revertitur ad aquas salsas et redit ad primam dispositionem suam. Manifestum est autem, quod aqua dulcis in mari est ; et probari sic potest : accipiatur vas cereum et claudatur ex omni parte et vacuum proiciatur in mare per spatium diei et noctis, et post reperies ipsum vas aqua dulci plenum. Hoc animal maximum est in Mari Rubro..