Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput XXV

De venatione sive piscatione piscium

1. [α] Arist. HA, 602 b 10 MS*
[β] Arist. HA, 533 a 19 MS*
[γ] Arist. HA, 534 a 13 MS*
[δ] Arist. HA, 534 a 11 MS*
[ε] Arist. HA, 534 a 15 MS*
[ζ] Arist. HA, 602 b 32 MS*
[η] Arist. HA, 434 a 16 MS*
[θ] Arist. HA, 434 a 22 MS*
[ι] Arist. HA, 435 a 13 MS*
[κ] Arist. HA, 591 b 32 MS*
[λ] Arist. HA, 591 b 1 MS*
[μ] Arist. HA, 602 a 24 MS*
[1] Aristoteles. Pisces, ut dictum est, quoniam auditum habent, oportet eos in quiete venari. [α] Venantur autem melius ante solis ascensionem, quia tunc non bene vident. Quodlibet autem genus piscium habet rem venationi suae appropriatam. [β] Plures enim aliquid diligunt, quod eis in cibo est cognitum et venantur per ipsum. [γ] Fugiunt autem ad quorundam olfactum. [δ] Plures illorum non tangunt vas quo venantur, nisi sit novum. [ε] Quidam vero per fetida deprehenduntur. Multi vero pisces latent in cavernis et non deprehenduntur omnino, nisi temporibus determinatis. [ζ] Quando glacies accidit, pisces moriuntur et propter hoc fluviis et lacubus deprehenduntur. [η] Cum autem venatores volunt, ut pisces in lapidibus manentes exeant, ora cavernarum lapidum cum salsis confricant et tunc cito pisces egrediuntur sicque deprehenduntur. [θ] Quidam vero diligunt odorem rerum combustarum et fumum et ideo cremantur sepiae carnes ac comprehenduntur, pisces per odores earum. [ι] Quidam autem cum senserint vocem ac strepitum fugiunt ad profundum. [κ] Quidam piscis ex aqua sordida strangulatur, quia branchiae ejus sunt parvae et ideo turbant aquam quando volunt eum venari. [λ] Quidam vero quando timet, abscondit in corpore suo caput suum. Et quidam, ut pecten, si quid appropinquaverit pedibus ejus, subito claudit oculum. [μ] Pisces longi, maxime deprehenduntur in aestate multi, quoniam impinguantur vento septentrionali.
2. [ν] Plin. nat. 9, 56*
[2] Plinius libro IX. [ν] Omnes feminae piscium ovis gravidae facile comprehenduntur, gregatim fere vagantur squamosi cujuscumque generis, capiuntur ante ortum solis. Tunc enim fallitur piscium visus, noctibus quidem illustribus cernunt aeque sicut in die. Aiunt et si gurges iteretur interesse capturae itaque plures secundo tractu capi, quam primo. Gustu olei maxime uberrima est captura piscium sole transeunte piscium signum. Cumque aspere fuerint hyemes, multi capiuntur caeci.