Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput CXXIX

De syrene

1. [α]  Physiol. B 12*
[1] Physiologus. [α] Syrenes sunt animalia mortifera, usque ad umbilicum figuram hominis habentia, extrema vero pars, usque ad pedes volatilis et piscis habet figuram. Musicum quoddam ac dulcisonum melodiae carmen canunt, ita ut auditus hominum longe navigantium ad se trahant nimiaque suavitate prolixae modulationis aures eorum ac sensus delinientes in somnum vertant. Tunc demum cum vident eos gravissimo somno sopitos, ignaros ac per insipientiam suam deceptos invadunt et carnes eorum dilaniant.
2. [β] TC, 6, 46*
[γ] TC, 8, 38*
[2] Ex libro de natura rerum. [β] Syrenes sunt animalia mortifera, que a capite usque ad umbilicum habet figuram mulieris improcerae magnitudinis horrenda facie, crinibus capitis longissimis atque squalentibus. Apparent autem cum foetibus quos in brachiis portant, mammis etenim fetus lactant, quas in pectore magnas habent. Has quando vident nautae multum timent eisque lagenam vacuam projiciunt et ipsa cum lagena ludit, donec naves pertranseant : reliquam vero partem corporis habent ut aquila et in pedibus ungues ad laniandum habiles. Porro in fine corporis habent squamosas piscium caudas, quibus ut remigiis in gurgitibus natant. Quoddam etiam musicum ac dulcissimum melos habent in voce, quo delectati navigantes et attracti resolvuntur in somnum sopitique syrenarum unguibus dilacerantur. Sed nonnulli navigantium sapienti usi consilio, fortiter aures suas obturant et sic immunes transeunt, ne mortifero syrenarum cantu illiciantur ad somnum. Hae quidem belluae in quibusdam profundi gurgitis insulis et aliquando in fluctibus commorantur. Et quod de lagena dictum est, illi testati sunt, qui eas se vidisse dixerunt. Syrenas tamen has non in veritate belluas, sed meretrices quasdam Isidorus fuisse descripsit, que transeuntes ad egestatem deducebant. Sed et philosophi et sanctorum expositorum nonnulli contrarium sentiunt, vera monstra marina esse dicentes. [γ] Sunt et syrenae serpentes in Arabiae partibus habitantes, equi cursu validiores, quarum etiam quidam alas habentes volare possunt : harum tantum virus est et sic efficacissimum ad nocendum morsum, ut ante mors, quam dolor sequatur.