Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput LX

De calao et carcora et kilok

1. [α] TC, 7, 42*
[β] Arist. HA, 603 a 16-17 MSa’
[γ] TC, 7, 43*
[1] [α] Calaos est piscis maris, specie multiformis. Pluvia, quae ceteris piscibus ad vitae remedium et impinguationis juvamen esse solet, huic pro exitio datur. Nam si multa pluvia fuerit oculis caecatur ac per consequens cum cibum quaerere non possit, fame moritur. [β] Carcora vero piscis est, qui postquam deprehenditur multo vivit tempore et cibat se ex se, quia super ejus intestina est nidor aquae. [γ] Ciloc est piscis marinus, in testa multum aspera latens, cujus orificium est in medio corporis. Sentit autem quicquid ei appropinquat et applicatur lapidibus cum suis pedibus posterioribus. Anterioribus autem quibus pro manibus utitur, quicquid per eum transit ex piscibus, depraedatur. Si quid vero transit, quod nequaquam vincere se posse credit, tumescit seque contrahit et adhaeret fortius lapidi cui applicatur.