Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput CXXVIII

De stinco

1. [α] TC, 6, 48*
[1] Ex libro de natura rerum. [α] Stincus est bellua circa Nilum frequentissima, crocodilo similis, sed forma multo minori et angusta : tempestates praevidet obturatisque qua spiraturus est ventus cavernis, ex alia parte fores aperit, huic quoque villosior cauda pro tegumento est et ejus carnibus infecta pocula vini, veneno extinguunt.
2. [β] Avic. canon, 2, 2, 640*
[2] Avicenna. [β] Stincus est guaril de Nilo, qui capitur in Egypto. Et aestimaverunt quidam quod sit de partu crocodili. Melius autem de ipso est illud quod est in parte renum, auget quandoque coitum, ita ut non sedetur, nisi sorbitione juris lactucarum et lentium.
3. [γ] Diosc. 622 GV*
[3] Dioscorides. [γ] Stincus est animal quod invenitur in India, quadrupes et simile lacertae, sed longius atque ventrosius, hoc autem sallitur et ad venerios usus facit, si caro ejus ex vini cyatho potetur, nam si plus sumatur, nervos laedit.