Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput LVIII

De icino marino

1. [α] Isid. orig. 12, 6, 57*
[1] Isidorus. [α] Icinus marinus ab icino terrestri nomen traxit, quem vulgus ericium vocat, cujus testula dicitur spinis aculeata in modum castaneorum, quando adhuc operte de arboribus cadunt. Caro ejus mollis et minio similis.
2. [2] Actor. Icinus ipse est echinus, de quo dictum est supra. Idem etiam videtur esse echeneis, licet Isidorus, de his agat separatim, tamquam de duobus, idem etiam dicitur ericius sive iricius.
3. [β] TC, 7, 33*
[3] Ex libro de natura rerum. [β] Ericius est piscis marinus, habens caput et os inferius, ut ait Aristoteles, et exitum superfluitatum superius, quod est contra morem animalium ceterorum. Utitur autem spinis loco pedum. Ejus anteriora separata sunt et inferiora continua, horrori est ceteris piscibus, quia spinis hispidus, unde non defacili fit ulli piscium praeda. Carnes ejus vehementer rubeae sunt, colore minio similes, ut dicit Plinius.