Caput LXXXVII
De salmone
[1] Physiologus. [α] Salmo dicitur a saltu : caudam enim ore replicat et reflectit, firmiter eam ore tenens, donec saltus agilitate locum etiam abruptum conscendit. Sed nec colore multum valet aut sapore, antequam gustaverit mare. Ad quod tendens contra fluminis impetum, a proposito non desistit quousque reficiatur, deinde ad nota domicilia revertitur.
[γ] TC 7, 69, 18-19
[δ] TC 7, 69, 6-9
[δ] TC 7, 77, 1-3
[2] Ex libro de natura rerum. [β] Salmo piscis est in longitudinem et latitudinem magnam excrescens. Robore quoque fortis est, sed ponderosus et gravis omnisque quam habet agilitas a potentia virtutis ejus est, potiusquam a levitate corporis : hic, ut dicit Plinius, olim praeferebatur omnibus piscibus fluvialibus et maxime in Aquitania. [γ] Carnes ejus rubeae sunt, que licet dulces et gratae sint valde : tamen satietatem cito manducantibus ingerunt. [δ] Piscis iste fetus facit nec diu vivere potest in aquis dulcibus stagnorum, nisi liberum habeat transitum ad dulces undas fluviorum. Quinetiam ubi in transitu sepem vel aliquid hujusmodi obstaculum invenerit, caput caudae conjungit flexoque corpore pervolat ad optata. Hoc ipsum etiam facit cum irretitum se senserit. Salpa piscis est obscenus et vilis. Hic miraculum sui praebet, ut nunquam decoqui possit, nisi prius fortiter fuste vel ferula verberetur.
Notes de source :
1. On cherchera en vain une référence à ce poisson dans le Physiologus. Il s’agit d’un emprunt à Alexandre Neckam, De naturis rerum 42 : Salmonem a saltu nomen sumpisse autumant. Caudam enim ori replicat et reflectit, firmiter eam ore tenens, dehinc saltus agilitate locum etiam abruptum conscendit. […]Sed nec coloris intensi gloria, nec saporis deliciis nobilitatur salmo, antequam marinas aquas gustaverit. Ad mare igitur tendens contra fluminis impetum sese praeparat, et a proposito non desistit, usque dum salso reficiatur. Postea ad domicilia nota revertitur victor, refectus amplius solito et longe jocundioris saporis. |
2. Vincent de Beauvais a repris presque intégralement la notice de Thomas de Cantimpré, en modifiant seulement l’ordre des informations.