Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput CVII

Item de eodem

1. [α] TC, 6, 7*
[1] Ex libro de natura rerum [α] Crocodilus lingua caret : os patulum et apertum habet et hiatum, usque ad aures. Per diem in terra quiescit, adeo immobiliter, ut nisi consuetudinem eius precognoscas, mortuum illum credas. Oculis clausis dormire se similat et aves hiatu suo pabuli gratia invitat, quas ad escam descendentes perimit et transglutit. Quidem hoc animal, sicut ursam semper crescere crediderunt. Circa Nili ripas habitat, in insula gens hominum parva quidam, sed animosa, his beluis inimica : soli enim innatare flumen audent, in quo crocodili habitant saliuntque supra dorsa eorum et illos inequitant : hiantibus ergo beluis resupinato capite sessores dextra laevaque clavam in ore hiantium quasi pro freno tenent et in terram captivos agunt solaque esse voce territos evomere recenter absumpta corpora cogunt. Hoc animal avulso corde postea vivit aliquantulum, quod est utique contra naturam omnium animalium, que vitam habent a corde : hujus carnes Sarraceni manducant.
2. [β] Arist. HA, 487 a 18 MS*
[γ] Arist. HA, 502 b 29 - 503 a 1 MS*
[δ] Arist. HA, 503 a 6-14 MS*
[ε] Arist. HA, 612 a 21-25 MS*
[2] Aristoteles. [β] Crocodilus in aqua conversatur, non tamen recipit aquam intra se, sed aerem et parit extra. [γ] Habet sanguinem duosque pedes majores et caudam. Omniaque talia sunt fissi pedis multorumque digitorum et participant instrumentum sensus in lingua, praeter crocodilum, cujus lingua similis est linguae quorundam piscium. [δ] Hoc etiam animal non habet aures, sed foramina tantum, que sunt viae auditus. Nec habent mammillas nec testiculos nec virgam apparentem extra, sed intra nec habet pilos, sed per totum corpus est corii squamosi. Habetque dentes magnos et acutos et distinctos, habet etiam oculos similes porcorum et habet culmos. In aqua quidem debiliter videt, quia spissior est aere. Sed ejus visus extra aquam est acutus valde. Major est ejus mansio in die super terram et nocte in aqua, quoniam aqua calidior est de nocte, quam aer extra. [ε] Unicum habet ventrem, sicut et cetera quadrupedia ovantia, ut hardon et lacertulus. Trochilos avis os ejus apertum intrat et ejus dentes mundificat illorumque sordibus se cibat. Crocodilus autem in hoc sentiens juvamentum, non nocet eis, sed cum vult eas extrahere, movet collum nec eas comedit. Solus ex animalibus sanguinem habentibus lingua caret. Nam quia est animal agreste, locum quidem linguae habet et quoniam aquosum lingua caret. Hujus squamae sunt sicut natura ossium et multis ossibus fortiores. Ideo autem commovet superiorem mandibulam tantum, quia pedes ejus cum sint parvi valde, non sunt convenientes ad accipendum et retinendum. Ideoque natura paravit ei loco pedum, duabus operationibus conveniens orificium. Item propter indigentiam pulmonis habet collum recipitque cum canna spiritum.
3. [ζ] Plin. nat. 8, 89*
[η] Plin. nat. 8, 91*
[θ] Plin. nat. 8, 90*
[3] Plinius libro VIII. [ζ] Crocodilus plerumque duodeviginti cubita excedit magnitudine. Ungulis hic quidem armatus contra omnes ictus cute invicta. Parit ova, que transferens extra locum illum incubat semper prae divinatione quadam, quod ad illum summo auctu eo anno Nilus aggressurus est. Nec aliud animal ex minore origine in majorem crescit magnitudinem. [η] In ventre quidem est ei mollis tenuisque cutis ideoque alvumque illius pinna cultellata, quam in dorso tamquam ad usum hujusmodi habent delphini secant. Sicque illum praedam tamquam in suo tantum amne regnantem abigunt et quanquam impares viribus astu tali perimunt. [θ] Crocodilum saturum cibo piscium et semper esculento ore in littore somno datum parva avis, quae trochilos ibi vocatur, rex avium in Italia invitat adhiandum pabuli sui gratia, mox dentes ejus et intus fauces, ad hanc scabendi dulcedinem hiant. In qua voluptate somno pressum conspicatus ichneumon per easdem fauces, ut telum aliud immissum erodit alvum.