Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput CXVII

De karabo et kilone

1. [α] TC, 6, 31*
[1] Ex libro de natura rerum. [α] Karabos stercore vivit et luto : foedaturque cibo, propter hoc animal ponderosum est : caudam habet latam. Et ideo quando pugnat leviter se vertit. Hujus enim generis monstra fortissime pugnant inter se, velut arietes muniuntque se multitudine sociorum adversae partes : unde frequenter visi sunt ambulare sicut greges ad invicemque bella partiri. Fiunt autem in animalibus bella quatuor de causis, scilicet propter naturalem superbiam, propter cibum, propter coitum, propter foetum : sicut gallina propter foetum cum corvo pugnat et anser cum cornice.
2. [β] Arist. HA, 523 b 5-8 MS*
[γ] Arist. HA, 590 b 19 MS*
[γ] Arist. HA, 490 a 2 MS*
[γ] Arist. HA, 549 b 24-27 MS*
[γ] Arist. HA, 549 a 15-19 MS*
[2] Aristoteles. [β] Karabos sicut et cancer sanguinem non habet : durum habet extra et molle intra nec est nutribile illud durum, imo recipit ignem. [γ] Accipit autem pisces, sicut cancer in profundo maris cum duobus labiis suis eosque in duas partes dividit et ad os suum ducit. Item karabos et omnia que testim mollem habent, per capita sua natant. Karabos ex piscibus durae carnis movetur cum cauda sua motu veloci, sicut motu alarum suarum. Est autem genus quoddam ex quo generatur karabos quod est bonae carnis antequam ova ponat, postea vero malae. Hoc genus exuit spolium in vere, sicut serpens. Ita cancer et karabos senectutem exuunt et quae mollis testae sunt. Marinum animal mollis testae karabo coit et impregnatur et malachiae similiter accidit. Karabos et sibi simile in genere, scilicet animal mollis testae, ovant coitu. Similiter est generatio malachiae, ut sepia et sibi simile. Maresque karabo tantum custodiunt ova. Malachia autem ovat extra et mas ejicit super feminas sperma, sicut mares piscium super ova.
3. [δ] Arist. HA, 590 b 27-29 MS*
[ε] TC, 6, 30*
[3] Ex libro de natura rerum. [δ] Karabo secundum Aristotelem est piscis, qui quando timet retrocedit, quando vero non timet ambulat ad anterius naturaliter. [ε] Chylon est animal marinum, quod contra naturae communis ordinem habet hepar in sinistro, splen in dextro. Nam in omnibus animantibus terrae magnis et parvis est econverso.