Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput XXXII

De aranea et ariete et arimi

1. [α] Isid. orig. 12, 6, 18*
[1] Isidorus. [α] Aranea genus est piscis, dictum, eo quod aure feriat. Habet enim in ea stimulos quibus percutit proximantes.
2. [β] Avic. canon, 4, 6, 5, 26*
[γ] Avic. canon, 4, 6, 5, 28*
[2] Avicenna. [β] Aranea marina, videtur quod dispositiones ejus propinquae sint dispositionibus scorpionis. [γ] Hujus itaque morsus ceterorumque reptilium marinorum venenosorum, dixerunt curandos esse cum theriacis, quibus curatur venenum frigidum et cum medicinis rutelarum et theriaca earum.
3. [δ] Plin. nat. 9, 155*
[ε] Plin. nat. 9, 145*
[3] Plinius libro IX. [δ] Araneus aculeo spinae in dorso obnoxius est ac venenosus. [ε] Aries est piscis, qui crassatur, ut latro, nunc grandiorum navium in salo stantium occultatus umbra, si quem nandi voluptas invitet, expectat, nunc elato extra aquam capite piscantium cymbas speculatur occultusque adnatans mergit.
4. [ζ] AS, 4, 5, 31a*
[4] Esculapius in libro de animalibus. [ζ] Arimi piscis, cum homo viderit eum inebriat et movet eum ad rixas et contentiones postquam vero comederit placatur ira ejus.