Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput XLIV

De conchis

1. [α] Plin. nat. 9, 102*
[β] Plin. nat. 9, 106*
[1] Plinius libro IX. [α] Concharum generis firmioris sunt testae, in quibus magna varietas apparet ludentis naturae. Tot colorum differentiae, tot figurae, [β] inter quas principatum tenent margaritae.
2. [γ] Isid. orig. 12, 6, 48-49*
[2] Isidorus. [γ] Conchae et cochleae inde vocatae sunt, quia deficiente luna cavantur, id est evacuantur. Omnium enim clausorum maris animalium atque concharum incremento lunae membra turgescunt, defectu evacuantur. Nam luna cum in augmento fuerit, auget humorem et cum in defectum venerit, humores minuuntur. Conchae autem primae positionis nomen est. Cochleae vero per diminutionem quasi conchulae. Concharum multa genera sunt, inter quas et margaritifera, que eceloa dicitur, de qua videlicet inferius dicetur.
3. [γ] Fulg. myth. 2, 1*
[3] Fulgentius in libro mythologiarum. Concha marina toto corpore simul aperto miscetur in coitum, sicut Juba refert in physiologis.
4. [4] Hali ubi supra. Sadephum, id est concha marina melius est album.
5. [5] Razi in Almansore. Conchae marinae adustae abradendo purgant dentes. Ex non adustis aut attritis emplastrum factum, adustionem ignis sanat.