Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput XII

De mansione piscium in aqua vel terra

1. [α] Arist. HA, 487 a 14 MS*
[β] Arist. HA, 487 b 1 MS*
[γ] Arist. HA, 487 b 9 MS*
[δ] Arist. HA, 487 b 12 MS*
[ε] Arist. HA, 547 b 30 MS*
[ζ] Arist. HA, 589 a 29 MS*
[η] Arist. HA, 589 a 32 MS*
[θ] Arist. HA, 589 b 15 MS*
[ι] Arist. HA, 599 b 7 MS*
[κ] Arist. HA, 599 b 31 MS*
[1] Aristoteles. [α] Aquosa vero dicuntur animalia duobus modis. Uno modo, quia mansio eorum et nutrimentum est in aqua et aquam interius recipiunt ac revomunt nec sine ipsa vivere queunt, sicut pluribus accidit piscibus. Alio modo, quia licet mansio eorum ac nutrimentum sit in aqua, non tamen recipiunt aquam intus, sed aera [β] et que interius recipiunt aquam maris, non gustant aliud de agresti. Quedam autem vivunt in aqua, deinde mutantur in aliam formam et vivunt extra. [γ] Quaedam vero in aqua vivunt, quia ad petram applicata sunt. Et horum quaedam a petra cui applicantur non <descedunt,discedunt> nec separantur nisi ab aliquo per attractionem ex inspirato ad motum cogantur. [δ] Quaedam vero sic sunt applicata, quod quando quaerunt nutrimentum suum sunt absoluta. Multa quoque absoluta sunt, at non moventur a locis suis. [ε] Item quaedam manent in ripa, quaedam in luto, quaedam in arena. [ζ] Item quaedam animalia, ut dictum est, manent in aqua nec vivere possunt extra, ut tortucae aquosae, crocodilus, hippotamPb. texte corriger ? et ranarum genus. Quaedam vero manent in aqua et pariunt vel creant in terra et quaedam in terra manent et cibantur aqua. [η] Delphinus et balena et omnia cannas habentia quibus anhelant, manent in aqua. Media sunt inter ambulantia et marina et in utroque communicant, quia recipiunt aquam per cannam et aerem per pulmonem. [θ] Haec animalia propter cibum et cum cibo aquam recipiunt et habent instrumentum, scilicet branchias loco anhelitus, quo aquam ejiciunt humiditatem cibi recipientia cannas habent. Malakie ac mollis testae recipiunt cibi humiditatem et sunt marina secundum alium modum, scilicet propter complexionem corporis et vitam. [ι] Pisces lapidosi manent pares mas cum femina. [κ] Quidam etiam piscium manent in cavernis.
2. [λ] Plin. nat. 9, 175*
[μ] Plin. nat. 9, 176*
[ν] Plin. nat. 9, 178*
[2] Plinius ubi supra. [λ] Theophrastus tradit circa Babylonis rigua fluviis descendentibus in cavernas aquas habentes quosdam remanere pisces. Inde ad pabula exire pinnulis gradientes crebro motu caudae contraque venantes in cavernas suas refugere et in his obversos stare. Capita eorum esse ranae marinae similia, reliquas partes gobionum, branchias, ut ceteris piscibus. [μ] Tradit etiam in Ponto unum genus esse quod extremas sectetur fluminum aquas sibique cavernas in terra faciat et in his vivat etiam reciprocis amnibus siccato littore. Effodi ergo motu demum corporum vivere eos approbant. [ν] In Paphlagonia quoque pisces gratissimos cibis, terrenos altis scrobibus, effodi, in his locis in quibus nullae restagnant aquae.