Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput XXXVIII

De operatione cancrorum in cibo vel medicina

1. [α] Avic. canon, 2, 2, 152*
[β] Avic. canon, 2, 2, 714*
[γ] Avic. canon, 2, 2, 151*
[δ] Avic. canon, 2, 2, 714*
[1] Avicenna libro II. [α] Cancer marinus proprie dicitur illa species cancri maris, quae habet omnia membra dura, ut lapis. Quod ex eo adustum est subtilius est reliquis adustis et abstergit dentes et delet pannum ac lentigines. Ulcera quoque desiccat et confert scabiei. Item prohibet lachrymas et resolvit cum sale ungulam. Fit quoque ex eo collyrium et fricatur cum eo scabies palpebrarum. Prohibet etiam quartanam. Cancer fluviatilis confert exterminatis valde. [β] Testa cancri marini subtilior est, quam testa clibani. Exiccativa est et abstergit pannum ac lentigines et scabiem. [γ] Cancer fluvialis est difficilis digestionis ac plurimi nutrimenti et ipsum quidem rectificat. Decoctioque cum melle extrahit spinas et acutas res infixas carni, sed marinus est subtilior. Preterea cinis eius fissuris ex frigore bonus est et quod ex eo adustum est ponitur in medicinis morpheae ac panni et confert. Item cancer fluvialis resolvit apostemata magna, cum ponitur super ea. Caro ejus confert phtisi, proprie cum lacte asinae et jus etiam ipsius. Cinis ejus ani fissuris est bonus. Et confert morsui scorpionum ac rutelae, emplastri more superpositus aut comestus. Idem quoque cinis cum melle confert ad morsum canis rabiosi bibitus. [δ] Ex testa cancri marini fit cerotum super scropulas. Emplastrum ex ea factum est fortis consolidationis et confert ulceribus. Ipsaque scabiem abstergit.
2. [2] Idem in libro IV. Cancer fluvialis cum lacte vel ejus decoctio bibitur super morsione venenata. Sanantur etiam strumae cancro fluviali cocto vel combusto ex melle. Cancri hujusmodi triti ex aqua poti alvum sistunt. Urinam cient in albo vino ademptis branchiis. Calculos etiam pellunt cum myrrha triti. Porro de asinino maxime lacte triti rupta convulsaque sanant. Idem in aqua et oleo triti perunctis ante accessiones in febribus prosunt. Marinorum et fluvialium cineres, aqua ferventi combusta cum cera sanant. Et pilos hec curatio restituit fluviales triti extrahunt tela inhaerentia corpori. Succus eorum cum ordeacea farina sanat in auribus vel in alia parte corporis ulcera.