CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Vincentius Belvacensis - Speculum maius, Speculum Naturale – Lib. XVII.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624.

Caput XXVI

Adhuc de eodem

1. [1] Ex libro de natura rerum. Quidam autem pisces venantur in cavernis maximeque ubi locus calidus fuerit. Sed et quando desiderant cibum, exeunt modicum ad pascendum maximeque apud lunae complementum et tunc venantur eos. Quidam vero manentes in lapidibus exire coguntur per hoc, quod eorum cavernae cum salsis confricantur. Est autem piscis, quem cum aliquis extrahere vult a loco suo, constringit se ac difficile extrahitur. Quod etiam facit quando percuti ipsum unda vel ventus fortis et si pars illius ceciderit, de residuo crescet, quale est ipsum. Quando mare inspissatur, saepe plures pisces uno reti deprehenduntur. Quidam vero pisces non intrant in vas vetus ac sordidum, sed in novum veniunt et a remotis. Quidam etiam capiuntur per odorem rerum combustarum et facientium fumum. Piscatores venantur pisces a mari in hyeme ad flumen fugientes, fovea facta prope ripam, ita quod rivus a ripa decurrat ad foveam. Superponunt enim ligna et herbam, sicque per viam rivi pisces intrantes deprehenduntur. Porro in aestate venantur eos, ponentes in medio flumine ligna multa et lapides, ita quod aqua transire potest faciuntque in eo unum orificium, in quo ponunt instrumentum concavum sicque prendunt eos per ipsum. In reti vero sunt quaedam, que naturaliter ad ima tendunt, ut plumbum, quaedam vero levia, quae rete ab imis elevant et natare faciunt. Item pisces dormientes manu capiuntur et in somnis ferro tridente, ut dictum est, percutiuntur meliusque capiuntur ante solis ortum, quia tunc maxime fallitur visus eorum. Quidam etiam quando fetificant infirmantur et ob hoc eo tempore facilius plerumque capiuntur. Quidam non tangunt vas quo venantur, nisi recens sit, habent enim sensum tactus. Alii vero, qui non habent, citius capiuntur. Est autem et modus venationis piscium, ut fiat fossa juxta fluvium, ita quod aqua ingrediatur ibique ligna ponantur, tunc enim pisces a fluvio veniunt et ibi propter quietem delitescunt maximeque in hyeme. Omnis piscis, ut dictum est, naturaliter habens in capite lapidem, hyeme magis leditur, quam qui non habet, quia lapis ille cerebrum infrigidat. Ob hoc ingruente frigore pisces hujusmodi profunda petunt.
2. [2] Actor. In summa nota, quod pisces aliquando capiuntur reti vel sagena, aliquando hamo, aliquando polydente, aliquando lutra, aliquando gurgustio sive nassa, aliquando calatho, aliquando vivarii siccatione.