Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput XVIII

De diversis generibus piscium

1. [α] Arist. HA, 523 b 21 MS*
[β] Arist. HA, 487 b 15 MS*
[γ] Arist. HA, 490 a 25 MS*
[δ] Arist. HA, 528 a 33 MS*
[ε] Arist. HA, 588 b 12 MS*
[ζ] Arist. HA, 588 b 16 MS*
[η] Arist. HA, 590 a 20 MS*
[θ] Arist. HA, 601 b 28 MS*
[ι] Arist. HA, 548 b 27 MS*
[κ] Arist. HA, 489 a 31 MS*
[1] Aristoteles. [α] Malacie dicitur genus piscium, quod est mollis carnis, creatum ex carne tantum. Habent ex membris extrinsecis pedes et caput quod est inter ventrem et pedes. Omniaque hujusmodi quatuor pedes habent divisos inter duo, praeter unum genus quod dicitur multorum pedum. [β] Malaciae natant per capita sua et omnia testem mollem habentia, sicut karabos. Et animalia quaedam ambulantia, sicut genus cancrorum, quia natura ejus est aquosa. [γ] Malaciae genus augmentatur in locis calidis et magis est in pelago, quam prope ripas praecipueque in locis ubi multiplicantur aquae insipidae. In corpore malaciae non est os nec ulla pars terrestris distincta per se. [δ] Animalia marina durae testae ambulant et pascuntur et a testa capita extrahunt et quando timuerint, ipsum reponunt. [ε] Sunt et in mari quaedam in quibus dubium est, utrum animalia sint vel plantae, sunt enim continua cum locis in quibus inveniuntur et corrumpuntur si ab illis mutentur. [ζ] Omne quoque corii testei simile est planatae, cum animali tamen confertur ambulanti. Et ex eis est, quod omnino sensu caret et quod debilem sensum habet. [η] Animalia testea immobilia se cibant a dulci aqua. [θ] Et est piscis, ut dictum est, habens in capite lapidem eique nocet hyems, quia lapis in capite infrigidatur et coagulatur sicque piscis cadit, id est moritur. Piscium, ut dictum est, quidam sunt marini, quidam fluviales, quidam lacuales et quidam habent os in opposito, quidam in anteriori, quidam in dorso. Quidam a loco suo moventur, quidam non. [ι] Piscis, ut dictum est, qui dicitur garum, est mollis valde, sed ventus et frigus indurat ipsum, sicut arboribus accidit et ipse in locis valde calidis putrescit. [κ] In quibusdam marinis non est sanguis, ut est sepia et karabos et omnia quae plures habent quatuor pedibus.
2. [λ] Plin. nat. 9, 83*
[μ] Plin. nat. 9, 154*
[ν] Plin. nat. 9, 43*
[2] Plinius ubi supra. [λ] Tria genera sunt aquatilium sanguine carentium. Primum, scilicet que appellantur mollia. Deinde crustis tenuibus contecta, postremo testis duris conclusa. Mollia sunt lolligo, sepia, polypi et cetera hujus generis, de quibus, scilicet dicetur infra. [μ] Silicea testa inclusis fatendum est nullum esse sensum, ut ostreis. Eadem quoque natura, quae frutici est, multis et olothyris, pulmonibus et stellis. [ν] Denique piscium species sunt LXXIV praeter crustis intecta, quae sunt XXX.
3. [ξ] Isid. orig. 12, 6, 3*
[3] Isidorus. [ξ] Inter hoc autem amphibia sunt quaedam genera piscium, sic dicta, ut jam dictum est supra, quia et in terris ambulandi habent usum et in aquis natandi habent officium.