Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput XCIV

De spinachia et squatina

1. [] ?*
[1] Ex libro de natura rerum Spinachia corpore quidem est pusilla, sed utilissime undique spinis extantibus minuta, a morsu cujuslibet alterius piscis est tutissima.
2. [α] Isid. orig. 12, 6, 37*
[2] Isidorus [α] Squatus dictus, eo quod squamis sit acutus : unde et ejus cute lignum politur.
3. [α] Plin. nat. 9, 78*
[α] Plin. nat. 9, 161*
[α] Plin. nat. 9, 162*
[α] Plin. nat. 9, 165*
[3] Plinius libro XI. Squatina est ex piscium genere, qui pro spina cartilaginem habent. Omniaque talia carnosiora sunt et supina vescuntur. Diversa piscium genera, non coeunt insimul, praeter squatinam et ranam, ex quibus nascitur piscis, parte priori ranae similis. Et nomen ex utroque compositum apud Graecos trahit. Piscium quidam ter in anno pariunt, quidam bis, vere et autumno. Ex planis sola squatina bis, autumno occasuque vergiliarum. Squatina vero intra se parit ova praemollia, in alium locum uteri transferens ibique excludens. Simili modo et omnia que appellavimus cartilaginea, ita fit ut sola piscium et animal pariant et ova concipiant.
4. [α] TC, 7, 76*
[4] Ex libro de natura rerum. Squatina piscis est in mari, quinque cubitos habens longitudinis et caudam pedalem : hic absconditus in limo pisces corripit subito. Cutem tam asperam habet, ut ex ea lignum et ebora poliantur : pilus ipsius cutis brevis et niger est. Hunc adeo durum natura creavit, ut ferri vel chalybis acumine vix inscidi possit.