Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput CXIX

De Leviathan et ludolachra et loligine

1. [α] TC, 6, 33*
[β] TC, 6, 32*
[1] Ex libro de natura rerum. Leviathan est piscis serpentinus, de quo scilicet inferius dicetur in tractatu de serpentibus. [α] Ludolachra est animal natura et forma mirabile, duas habens alas in facie, duas in dorso, quibus mira velocitate nititur, quocunque voluntas eam impulerit. [β] Loligo est monstrum in quo natura lusisse videtur. Nam cute squamosum : cum gregibus piscium maris profunda scrutatur. Cum autem aquas fastidierit, levat se cum alis pennigeris quas in hoc illi natura dedit et cum volucribus aethera scandit. Sed quia flatus ventorum sustinere non potest : post modicum ubi ventis concutitur, ad aquas redire cogitur et in profundum relabitur.
2. [γ] Plin. nat. 9, 83*
[δ] Plin. nat. 9, 84*
[ε] Plin. nat. 9, 164*
[ζ] Plin. nat. 9, 158*
[η] Plin. nat. 9, 93*
[2] Plinius libro IX. [γ] Loligo est piscis mollis sanguine carens, sicut et sepia, pediculis octonis. Caput habet sicut et sepia inter ventrem et pedes. Sepiae et loligini pedes duo ex his longissimi sunt et asperi, quibus ad ora cibos admovent et in fluctibus se velut anchoris stabiliunt. [δ] Loligo etiam volitat extra aquam se efferens. [ε] Sepia quidem in terreno parit inter arundines : ac in alto conservata edunt loligines. [ζ] Item loligines sicut et sepiae coeunt linguis, brachia inter se componentes et in contrarium natantes, ore quoque pariunt. [η] Loligines etiam in littore carteiae mirae magnitudinis sunt, sed in mari nostro quinque cubitorum nec ossa nec spinas habent.
3. [θ] Plin. nat. 18, 361*
[3] Idem in libro XXVIII. [θ] Loligo volans signum est tempestatis.
4. [ι] Isid. orig. 12, 6, 47*
[4] Isidorus. [ι] Tradunt in oceano Mauritaniae tantam multitudinem loliginum ex aqua evolare, ut etiam naves demergere possint.
5. [κ] TC, 7, 44*
[5] Physiologus. [κ] Loligo capitur aliquando V cubitorum. Caput habet inter pedes et ventrem. Ultra duos annos rara est earum vita. Aliquod earum genus asperrimum est, que pugnaturae turmis se munientes stabiliunt.