Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput XCI

De spongia

1. [] Isid. orig. 12, 6, 60-62*
[1] Isidorus. Spongia dicta est a fingere, id est, nitidare vel extergere : unde Cicero*. Et fingebatur spongiis sanguis, id est extergebatur. Animal autem esse docetur cruore petris inhaerente. Unde et dum abscinditur : sanguinem remittit. Nam alia sunt viventia in aquis, que discurrunt, ut pisces, alia quae stant fixa, ut ostreae, icinus, spongiae. Ex his aliae mares dicuntur, eo quod tenues sint fistulae spissioresque. Aliae feminae, que majoribus fistulis ac perpetuis sunt. Aliae duriores sunt, quas Graeci appellant tragos et nos hircosas dicere possumus ob asperitatem sui. Novissimum genus earum penicilli vocatur, ego quod aptae sunt ad oculorum tumores et ad tergendas lippitudines utiles, candidae spongiae cura fiunt. Per aestatem enim ad solem sternuntur et sicut cera punica candorem bibunt.
2. [] Plin. nat. 9, 148-149*
[2] Plinius libro IX. Spongiorum tria sunt genera, ut accepimus spissum ac praedurum et asperum tragos id vocatur spissum et mollius, magis tenue densumque ex quo penicilli, achilleum, nascuntur omnes in petris. Aluntur conchis, pisce, limo. Intellectum his inesse apparet, quia ubi avulsorem senserint, contractae multo difficilius abstrahuntur, hoc idem fluctu pulsante faciunt. Esca eas vivere manifeste conchae minutae in his repertae ostendunt. Circa turonem vesci illis avulsas etiam aiunt et ex relictis radicibus recrescere in petris, intersunt autem fistulae quaedam inanes quaternae fere aut quinae, per quas pasci existimantur. Subesse autem membrana quaedam radicibus earum intelligitur : vivunt longo tempore.
3. [α] Plin. nat. 31, 123??*
[β] Plin. nat. 31, 124*
[γ] Plin. nat. 31, 131*
[3] Idem in libro XXXI. [α] In spongiis sunt mas et femina. Salis spuma tinctae per aestatem ad lunam et pruinas sternuntur inversae, id est, qua parte adhaesere ut bibant candorem. [β] Animal esse docuimus cruore petris inhaerente, auditu eas regi narrant aliqui et ad sonum contrahi exprimentes abundantiam humoris nec avelli petris posse ideoque abscindi et saniem remittere. Aquilonares ceteris praeferunt. [γ] Spongiae contra solem aptae capita protegunt.
4. [δ] Plin. nat. 32, 17*
[4] Idem in libro XXXII. [δ] In mari Campaniae vicino panem abjectum rapiunt et ibidem ad nullum cibum in quo hamus sit, accedunt.