Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput LXXXV

De rana marina

1. [α] Ambr. hex. 5, 2, 6 C*
[1] Ambrosius. [α] Rana horrens in paludibus, decora in aquis, in quibus omnibus fere prestat elementis.
2. [β] Arist. HA, 489 b 32-33 MS*
[γ] Arist. HA, 505 a 5-8 MS*
[δ] Arist. HA, 538 a 25-27 MS*
[ε] Arist. HA, 620 b 13-18 MS*
[ζ] Arist. HA, 620 b 27-33 MS*
[η] Arist. HA, 568 a 21-23 MS*
[θ] Arist. GA, 754 a 21-34 MS*
[ι] Arist. HA, 564 b 16-18 MS*
[2] Aristoteles. [β] Rana marina habet alas, sicut et omnia cetera, quorum finis tendit ad stricturam. [γ] Habet etiam branchias ad unam partem declinantes, asperos, spinis similes et coopertorium habet. [δ] In ranis major est femina, sicut et in ceteris ovantibus, ut in lacertis ac serpentibus. [ε] Habet rana marina supra oculos partes pendentes quasi pilos, habentes capita rotunda, quas ei preparat natura cibi causa. Cum enim rana movet aliquid aquosum cum luto et arena, tunc partes illas que sunt quasi pili erigit : easque cum piscibus parvis involvit et ad orificium suum cum eis adducit sicque comedit. [ζ] Et si per partes illas, que sunt super oculos, non venatur, quando deprehenditur debilis et aegra invenitur. Ex his etiam, quae latent est rana : cumque latuerit, vadit ad viride super aquam et cibatur piscibus parvis, qui sunt in ea : [η] rana continuae generationis est [θ] et ovat extra unum ovum completum tantum. Et est durae testae, propter salutem qua exterius indiget : hujus causa est natura sui corporis, quia caput ejus est in quantitate multiplex ad suum corpus et est spinosum. Ideoque non recipit pullos suos in ultimo. [ι] Omnes autem pisces nutriunt filios suos, praeter ranam.
3. [κ] Plin. nat. 9, 78*
[3] Plinius libro IX. [κ] Rana sicut et quaedam cetera marina cartilaginem habet pro spina. In coitu supervenit prioribus pedibus alas feminae mare apprehendente posterioribus clunes, sicut et testudo. Piscium vero diversa genera non coeunt insimul, praeter squatinam et ranam : ex quibus nascitur piscis parte priori ranae similis. Nec parva est solertia ranae, quae in mari piscatrix appellatur. Eminentia quippe sub oculis cornicula turbato limo exerit, assultantes pisciculos pertrahens, donec tam prope accedant, ut in eos assiliat.
4. [λ] Plin. nat. 9, 48*
[μ] Plin. nat. 9, 78*
[ν] Plin. nat. 9, 80*
[ξ] Plin. nat. 9, 81*
[ο] Plin. nat. 9, 88*
[4] Idem in libro XXXII. [λ] Ranarum marinarum ex vino et aceto decoctarum succus contra venena bibitur et contra rane rubete venenum. [μ] Ranarum adeps instillatus auribus statim dolores tollit. [ν] Ranae quoque singulae in aceto decoquuntur, ut dentes inde colluantur et succus in ore contineatur. [ξ] Quaedam etiam ranarum binarum corpora praescisis pedibus in vino macerant et inde collui dentes labentes jubent. Haec autem omnia efficaciora sunt ex rana marina. [ο] Ossiculus e cauda ranae marinae ad strumas valet, ita ut non vulneret. Idque quotidie faciendum est, donec percurentur.
5. [π] Avic. canon, 4, 6, 5, 27*
[ρ] Avic. canon, 4, 6, 5, 27*
[5] Avicenna in III canone. [π] Rana marina rubea, sicut narraverunt sapientes, maligna est, invadens animalia. Nam ex longinquo ad ea salit, ut mordeat et si mordere non potest, exufflationem nocivam ad ea sufflat. Ex ejus morsu accidit apostema magnum et perditio velox. [ρ] Cura ejus est cum theriaca magna et quod est ejus generis.
6. [6] Actor. Rana marina rubea venenosa est et ejus potu accidit obfuscatio coloris et apostematio corporis et alia multa incommoda.
7. [7] Idem. De hac et aliis ranarum speciebus dicetur infra plenius in tractatu de vermibus.