Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput IX

De alimento piscium

1. [α] Isid. orig. 12, 6, 1*
[β] Ambr. hex. 5, 5, 13*
[γ] Ambr. hex. 5, 5, 12*
[δ] Isid. orig. 12, 6, 30*
[1] Isidorus. [α] Pisces dicti sunt a pascendo.[β] Nam plerique herbis pascuntur ac minutis vermibus. Alii se invicem devorant et minor apud illos esca majorum est. [γ] Non autem ut bos et ovis ex una tantum parte dentes habent, sed utraeque partes armatae sunt dentibus, quos ideo depressos et acutos habent, ut edant cito et sine aliqua mora transmittant, ne si diutius cibum versarent, aquarum illuvione dentibus eorum esca possit auferri ac dilui. [δ] Denique non ruminant, excepto escaro, qui solus in his ruminare perhibetur.
2. [ε] Ambr. hex. 5, 4, 11*
[ζ] Ambr. hex. 5, 4, 13*
[2] Ambrosius. [ε] Pisces non ut animalia terrena nutriuntur nec manus humanae tactu et alimento ullove delinimento delectantur et tamen in vivariis suis servantur. [ζ] Herbis plerique vermibusque vescuntur et quidam se invicem devorant suaque carne pascuntur. Minor apud illos esca majoris est ac rursus ipse major a validiore devoratur fitque simul in uno ventre praedae vindictaeque consortium.
3. [η] Arist. HA, 591 a 8 MS*
[θ] Arist. HA, 590 a 18 MS*
[ι] Arist. HA, 590 a 10 MS*
[κ] Arist. HA, 591 a 10 MS*
[λ] Arist. HA, 591 a 26 MS*
[μ] Arist. HA, 591 b 1 MS*
[ν] Arist. HA, 591 b 23 MS*
[ξ] Arist. HA, 592 a 1 MS*
[ο] Arist. HA, 598 a 30 MS*
[3] Aristoteles ubi supra. [η] Pisces in majori parte carnem comedunt omnesque cibantur pullis suis tempore pullificationis. Piscium quidam habent orificium in opposito, quidam in dorso, sicut delphini et omnes modi qui dicuntur cheleti nec recipiunt cibum, nisi quando revertuntur super dorsum. Quod non fecit natura propter salutem tantum, sed ut retardent se in accipiendo cibum, quoniam hoc genus animalia comedit et habet additamentum tenue, propter hoc non potest esse bonae abscisionis. Si enim esset levis comestionis, cito moreretur, propter nimiam repletionem. [θ] Animalia testea immobilia cibant se ab aqua dulci. [ι] Et animalia mollis testae comedunt herbas et quodlibet, ut cancri lapidosi. [κ] Omne vero malakie, id est molle creatum ex carne tantum, comedit carnem. Et animalia quaedam, scilicet marina, ut cheleti et onagri atque cetera vescuntur carne tantummodo, quaedam herbis, quaedam stercore ac luto. [λ] Omnesque pisces sese comedunt, praeter fastaleon. Quidam enim non comedit carnem omnino et quidam cibatur aceno ideoque ponderosus est ac saepe natat, ut carnis suae lutum abluat. Nullum marinum animal comedit pullos suos et ideo multiplicantur. Cum autem complentur, ab illis comeduntur. [μ] Quidam piscis cum habet timorem, abscondit caput suum in corpore suo et occultans caput comedit carnem. [ν] Quidam vero ruminat, ut quadrupes et alios venatur pisces cum natant super aquam. [ξ] Quidam ex aqua sordida strangulatur, quia branchiae ejus sunt parvae et ideo turbant aquam, quando volunt eam venari. [ο] Motus piscium fit ad koykoz propter cibum et pastum, qui bonus est ibi et utilis propter aque dulcedinem.
4. [π] TC, nat. 7, 1*
[4] Ex libro de natura rerum. [π] Omnes pisces maris invicem se comedunt, excepto quodam animali, quod Aristoteles fastaleon vocat et hoc ideo, qui carnem non comedit omnino. Quidam vero applicantur ad petram et absolvuntur quando querunt nutrimentum et hoc nocte, post redeunt ad petram. Quidam cavernas in arena parant, quidam in luto et tantum os emittunt. Omnes pisces cibantur a pullis suis tempore pullificationis. Parvi quoque comeduntur a magnis. Quidam piscis ex aqua clara cibatur et aqua turbida strangulatur.