Caput XI
De qualiter elementium aque sit in eis connaturale
[1] Isidorus. [α] Quaedam genera piscium, sicut jam supra dictum est, ideo vivere sine aqua non possunt, quia emergendi spiritus et respirandi naturalis non suppetit, sicut hominibus, qui hujus aeris spiramine utuntur, quod enim nobis est spiritus, illis est aqua, quae vivendi ministrat substantiam ; delphini quidem et similia magni corporis non habent branchias, sed cannam, quia pulmonem habent et canalem propter exitum aque quando accipiunt cibum in aqua nullusque ex eis potest habere branchias et anhelare simul. Locus autem canalis est in anteriori cerebri. Et hoc quidem genus anhelat, quoniam ex animalibus magnis est et indiget multo calore ad juvamentum motus. Ideoque pulmonem habet sanguine plenum et naturali calore. Et secundum unum modum est illud animal agreste caretque pedibus et accipit cibum ex humido, sicut aquosum. Moventur pisces, ut dictum est, ad koykoz propter pastum qui est ibi bonus et utilis, propter aquae dulcedinem.
[γ] Plin. nat.9, 563sourcesDein modicis imbribus gaudent aluntur que. quippe et harundines, quamvis in palude prognatae, non tamen sine imbre adolescunt, et alias ubicumque pisces in eadem aqua adsidui, si non adfluat, exanimantur.
[2] Plinius libro IX. [β] Piscium omne genus praecipua celeritate adolescit, maxime in Ponto. Causa est, amnium multitudo dulces aquas inferentium. [γ] Pisces modicis imbribus gaudent alunturque. Quippe et arundines quamvis in palude natae non tamen sine imbre adolescunt. Et ubicumque pisces in eadem aqua fuerint assidui, si non affluat, exanimantur.
[ε] Ambr. hex.5, 3, 75sourcesAlii ova generant, ut varii maiores quos troctas vocant, et aquis fovenda committunt.
[ζ] Ambr. hex.5, 3, 86sources[…] alii ova generant, alii vivos pariunt atque formatos. Et qui ova generant, non nidos texunt ut aves, non diuturni fotus laborem induunt, non cum molestia sui nutriunt. Cecidit ovum, quod aqua gremio quodam naturae suae quasi nutrix blanda suscepit, et animal celeri fotu reddidit.
[3] Ambrosius. [δ] Bona mater est aqua piscibus, sine qua non est vivere. Nec a suae parentis consortio separari nec a suae alitricis munere discerni. Quod enim nobis est spiritus aeris, hoc aquae est illis. [ε] Pisces ova gignunt et aquis fovenda committunt.[ζ] Non nidos, ut aves texunt, non diuturni fotus laborem induunt nec cum sui molestia nutriunt, quin potius ovum cadit, quod aqua suae quodam naturae gremio, quasi nutrix blanda suscipit et animal celeri fotu reddit.
Notes de source :
1. Neque enim ut omnia huius aeris uiuunt spiramine, quia hauriendi spiritus et respirandi natura his non suppetit ; alioquin sub aquis semper non possent uiuere non capientes spiritus infusionem. Quod est nobis spiritus illis est aqua. Sicut nobis spiritus ita illis aqua uiuendi ministrat substantiam. |
2. Piscium genus omne praecipua celeritate adolescit, maxime in Ponto. Causa multitudo amnium dulces inferentium aquas. |
3. Dein modicis imbribus gaudent aluntur que. quippe et harundines, quamvis in palude prognatae, non tamen sine imbre adolescunt, et alias ubicumque pisces in eadem aqua adsidui, si non adfluat, exanimantur. |
4. Quam bona autem mater sit aqua, etiam hinc considera. […]. Vivere pisces sine aqua non queunt, nec a suae parentis consortio separari, neque a suae altricis discerni munere : |
5. Alii ova generant, ut varii maiores quos troctas vocant, et aquis fovenda committunt. |
6. […] alii ova generant, alii vivos pariunt atque formatos. Et qui ova generant, non nidos texunt ut aves, non diuturni fotus laborem induunt, non cum molestia sui nutriunt. Cecidit ovum, quod aqua gremio quodam naturae suae quasi nutrix blanda suscepit, et animal celeri fotu reddidit.