Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput XXXIII

De aspidochelone et aurata

1. [α]  Physiol. B 24*
[β] Isid. orig. 12, 6, 6*
[1] Physiologus[α] Aspidochelone graece dicitur bellua quaedam in mari, quae latine dicitur aspido testudo. Est autem cetus magnus habens super corium suum tamquam sabulum, quod est juxta littus maris. Unde plerumque elevato dorso suo super undas a navigantibus nihil aliud creditur esse quam insula. Itaque applicantes et descendentes super eam, figunt palos, alligant naves, accendunt focos ad coquendos cibos. Iste vero ubi sentit odorem ignis mergit naves in profundum. Alia quoque hujus beluae natura haec est quando esurit, aperit os suum et quasi quendam odorem bene olentem exhalat de ore suo, quem sentientes minores pisces, confluunt in os ejus, quod ut impletum fuerit, claudit et eos transglutit. [β] Aurata dicitur, ex eo quod in capite suo auri colorem habet.