Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput XCIII

De solaris et solea

1. [α] TC, 7, 75*
[1] Ex libro de natura rerum [α] Solaris dictus est, eo quod in sole libenter in ripis fluminum jacet : caput habet magnum, orificium latum, cutem nigram ac lubricam, qualis est anguillarum. Hepar habet dulcissimum et esibilitate praecipuum, in vastitatem ac longitudinem maximam crescit.
2. [α] Plin. nat. 9, 72*
[2] Plinius libro IX. Solea est piscis planus, sicut et rombus.
3. [β] Isid. orig. 12, 6, 6*
[3] Isidorus. [β] Solea a figura denominata est eo scilicet quod calciamentorum soleis assimiletur.
4. [4] Actor. Solea piscis est marinorum piscium juxta medicos infirmis in cibo suavissimus, quia minus ceteris flegmaticus. Est etiam sapore gratus.