Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput CXXII

De perna et pistro et platanista

1. [α] TC, 6, 40*
[β] TC, 6, 41*
[γ] TC, 6, 42*
[1] Ex libro de natura rerum. [α] Perna monstrum est magnum, quod ostrearum more nascitur inter conchas colorem ceruleum habentes et inter illas vestitur nobilissimo vellere, fulvo nimis ac rutilo : unde vestes preciose conficiuntur in decorem et ornatum virorum ac mulierum, pepla quoque capitibus feminarum. [β] Pister est in illa parte oceani, que Galliam respicit, bellua tante altitudinis, ut attollens se super fluctus ingentis columnae similitudinem preferat altiorque navium velis, diluvium quoddam eructans pavefaciat fluctuantes. [γ] Platanista bellua in Gange fluvio Indiae nascitur, rostrum habens delphini, caudam XVI cubitorum longitudinem habentem. Quibus sociae sunt belluae, quas statios vocant, branchis binis. His tantas vires inesse dicunt, ut elephantes ad potum venientes morsibus suis infestent et eorum promuscides abstrahant.