Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput LXXVI

De orbe et ostrea

1. [α] Isid. orig. 12, 6, 6*
[1] Isidorus. [α] Orbis dictus est a figura, scilicet quia rotundus est et totus in capite constat.
2. [β] Plin. nat. 32, 14*
[2] Plinius libro XXXII. [β] Durissimum esse piscium constat eum, qui orbis vocatur, rotundus est sine squamis.
3. [γ] Isid. orig. 12, 6, 52*
[δ] Ambr. hex. 5, 11, 33*
[3] Isidorus. [γ] Ostrea dicta est a testis, quibus mollicies interior carnis munitur. Graeci enim testam ostream vocant, ostrea vero neutro, carnes feminino dicuntur. [δ] Est autem in ostrea pretiosissima margarita naturaliter infixa, quae maris aqua in ea solidatur. Quae etiam difficile apud reges invenitur et in littoribus quasi vilis jacens, a vulgo saxis asperis et cautibus colligitur.
4. [ε] AN, 36*
[4] Ex libro de natura rerum. [ε] Ostreum, ut dicunt Ambrosius et Isidorus quandoque testam aperit, ut clementioris aurae delitiis glorietur. Sed cancer insidias ei repentinas praetendit et lapidem in ejus testam projicit, ne illas coniungere possit et sic ostreae carnes corrodit. Ostreum siquidem in siccum vel in sicco jacens, jam ut in domo conchas in tempore successionis maris aperit.
5. [ζ] Plin. nat. 9, 143*
[η] Plin. nat. 9, 160*
[5] Plinius libro IX. [ζ] Silicea testa inclusis fatendum est nullum inesse sensum, ut ostreis, [η] putrescente limo proveniunt ac spuma, circa navigia diutius stante defixosque palos et ligna. Nuper compertum in ostreariis humorem his fetificum effluere in modum lactis.
6. [θ] Plin. nat. 10, 160*
[ι] Plin. nat. 10, 195 *
[κ] Plin. nat. 10, 196*
[6] Idem in libro X. [θ] In marinis ostreis auditum esse, non est verisimile, sed ad sonum dicuntur se mergere. [ι] Tactus quidem sensus inest omnibus etiam quibus alius nullus. Nam et ostreis et terrestribus vermibus, [κ] quo existimaverim omnibus sensum inesse gustus.
7. [λ] Plin. nat. 11, 139*
[7] Idem in libro XI. [λ] Oculi quidem ostreis nulli, quibusdam concharum dubii.
8. [μ] Plin. nat. 32, 59-61*
[8] Idem in libro XXXII. [μ] Ostreae dulcibus aquis gaudent et ubi plurimi amnes influunt. Gignuntur tamen et in petrosis carentibusque dulcium aquarum adventu. Grandescunt syderis ratione circa aestatis initium multo lacte pregnantia et latentia et ubi sol penetrat in vada. Hec videtur ratio quare minora in aliis locis reperiuntur, opacitas enim prohibet incrementum tristitiaque minus appetunt cibos, variantur corporibus in Hispania rufa, in Illyrico fusca : nigra et carne et testa circeis precipua ; in quacumque gente ubicumque habentur spissa nec saliva sua lubrica, crassitudine potius, quam latitudine spectanda ; nec in luto nec in arenosis, sed solido vado capta. Gaudent et peregrinatione transferrique in ignotas aquas, in Indico mari reperiuntur pedalia.