Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput XXXIV

De balena

1. [α] Isid. orig. 12, 6, 7*
[1] Isidorus. [α] Balena est immense magnitudinis bestia, ab emittendo et fundendo aquas vocata. Ceteris enim bestiis maris altius jacit undas. Balin autem graece dicitur emittere.
2. [β] Plin. nat. 9, 12
[γ] Plin. nat. 9, 13*
[δ] Plin. nat. 9, 16*
[ε] Plin. nat. 9, 19*
[ζ] Plin. nat. 9, 41*
[2] Plinius libro IX. [β] Balenas in gaditano oceano non ante brumam conspici tradunt. Condi autem estatis temporibus in quodam sinu placido et capaci, mire gaudentes ibi parere, hoc scire orchas infestam his belluam et cuius imago nulla representatione alia possit exprimi, quam carnis immensae dentibus truculentae. [γ] Irrumpunt ergo in secreta vitulosque illarum aut fetus vel etiam nondum gravidas morsu lacerant incursuque ceu liburnicarum rostris fodiunt. Ille vero ad flexum immobiles, ad repugnandum inertes ac pondere suo oneratae, tunc quidem in utero graves pariendive penis invalidae, solum auxilium noverunt in altum pro fugere seque toto oceano defendere. Econtra orchae laborant occurrere seque opponere et cavatis angustiis trucidare, in vada urgere, saxis illidere. Spectantur hujusmodi proelia ceu ipso mari sibi irato, nullis in sinu ventis. Fluctibus vero ad anhelitus ictusque, quantos nulli turbines volvant. [δ] Ora balenae habent in frontibus. Ideoque summa aqua annatantes, in summa nymbos efflant. [ε] Balenis branchiae non sunt, sicut nec delphinis. Haec duo genera fistulis spirant, que ad pulmonem pertinent balenis a fronte, delphinis a dorso. [ζ] Item quae pilo vestiuntur animalia pariunt, ut pristis, balena, vitulus.
3. [η] Plin. nat. 10, 210*
[3] Idem in libro X. [η] Balenae ac delphini dormiunt. Nam etiam stertentes audiuntur.
4. [θ] Sol. coll. 52, 42*
[4] Solinus. [θ] Indica maria balenas ultra spacia quatuor jugerum habent. Sed quos fascituras nuncupant. Qui enormes supra molem ingentium columnarum ultra navium antennas se extollunt haustosque fistulis fluctus, ita eructant, ut nymbosa alluvie plerumque navigantium alveos deprimant.
5. [ι] TC, 6, 6, 18-19*
[5] Ex libro de natura rerum. [ι] Balenae branchias non habentes fistula spirant, quod raro in marinis animalibus invenitur, fetus, suos gestant cum infirmantur et invalidi sunt et si parvi sunt, eos in ore suscipiunt. Hoc idem imminente tempestate faciunt et post tempestatem illos evomunt. Quando propter defectum aque fetus impediuntur, ne matrem sequantur, mater aquam in ore receptam instar fluvii ad eos ejicit, ut sic inhaerentes terrae liberet, adultos etiam diu comitatur. Adolescunt autem celeriter et decem annis crescunt.