Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput LV

De gardone et gladio et glauco

1. [1] Actor. Gardo piscis est fluvialis, gratissimi saporis <dendesie,vendesiae> similis, sed per ruborem oculorum ab ea discernitur. Uterque autem mediocris quantitatis est.
2. [α] Isid. orig. 12, 6, 15*
[2] Isidorus. [α] Gladius dictus est, eo quod rostro mucronato sit et ob hoc naves perfossas mergit.
3. [β] Arist. HA, 602 a 28-34 MS*
[3] Aristoteles. [β] Hastaros, id est gladius marinus est similis scorpioni et aequalis aranee et inducit magnum dolorem piscibus. Ideoque saliunt multotiens. Nam et delphinus propter dolorem salit, quia sub pinna pungitur ejus aculeo, qui gladius vocatur.
4. [γ] Plin. nat. 9, 54*
[4] Plinius libro IX. [γ] Est parvum animal scorpionis effigie, aranei magnitudine, hic se et thunnae et ei, qui vocatur gladius, crebro delphini magnitudinem excedenti sub pinna aculeo affigit ; tantoque dolore infestat, ut naves saepenumero exiliant.
5. [δ] Isid. orig. 12, 6, 28*
[5] Isidorus. [δ] Glaucus a colore dictus est, eo, quod sit albus. Graeci enim album glaucon dicunt, hic aestate raro apparet, nisi tantum in nubilo.
6. [ε] Plin. nat. 9, 58*
[6] Plinius ubi supra. [ε] Quidam enim pisces aestate impatientes, sexagenis diebus mediis latent fervoribus, ut glaucus et ascellus.
7. [ζ] Arist. HA, 599 b 35-36 MS*
[7] Aristoteles. [ζ] Quidam etenim pisces in cavernis manent in aestate, sicut glaucus per XL dies ac deprehenditur post ascensionem canis.