Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput LXXXIX

De sepia

1. [α] Isid. orig. 12, 6, 46*
[1] Isidorus. [α] Sepia dicitur, quia sepibus interclusa, facilius capitur : in coeundo obscenum genus. Nam ore concipit, sicut vipera : hujus atramenti tanta vis est, ut lucernae additum, Ethiopes videri, ablato priori lumine quidam tradunt.
2. [β] Plin. nat. 9, 83*
[γ] Plin. nat. 9, 158*
[δ] Plin. nat. 9, 162*
[ε] Plin. nat. 9, 164*
[2] Plinius libro IX. [β] Sepia piscis est ex genere mollium sanguine carentium, quibus caput est inter pedem et ventrem omnibus pediculi octoni. Sepiae et loligini pedes duo ex his longissimi et asperi, quibus ad ora admovent cibos et in fluctibus se velut anchoris stabiliunt. Ceteri curti, quibus venantur. [γ] Sepiae coeunt linguis inter se brachia componentes et in contrarium natantes et ore pariunt. [δ] Sepia omnibus mensibus parit ova. Ova ejus glutino atramenti ad speciem uvae coherentia. Masculus ea prosequitur afflatu, alias sterilescunt. [ε] In terreno inter arundines aut sicubi enata alga parit et XV die excludit. Sepiae nec ossa sunt nec spinae. Ad odorem ustae saepius pisces conveniunt et ob hoc in nassis ponitur, ut inde capiantur. Trebius dicit in littore carteiae sepias esse duorum cubitorum. Nec vivunt ultra bimatum. Sepiarum generis mares varii sunt et nigriores constantiaeque majoris, hi, percussae tridente feminae auxiliantur. At femina icto mare fugit. Ambo autem ubi se senserint apprehendi, effuso attramento quod pro sanguine his est, infuscata aqua absconduntur.
3. [ζ] TC, nat. 7, 78*
[3] Ex libro de natura rerum. [ζ] Sepia concipit ore, sicut et vipera. Ova ejus dura sunt, hae non natant in mari, nisi par et par, masculus et femina. Omni tempore ovant et in XL noctibus ova sua complent, femina cum ovat, mas eam sequitur et super ova semen insufflat, ut vivificentur.
4. [η] Arist. HA, 524 b 14-18 MS*
[θ] Arist. HA, 525 a 6-7 MS*
[ι] Arist. HA, 525 a 11-12 MS*
[κ] Arist. GA, 758 a 21-23*
[4] Aristoteles. [η] Sepia membrum habet sub ore positum, quod dicitur mastim, in quo est sperma magnum et quando accidit timor, ejicit illud in aquam et turbat eam. [θ] Habet etiam in interiori suo vasa duo plena ovis in albedine similia grandini. [ι] Corpora vero marium magis aspera sunt quam feminarum. [κ] Pullus sepiae continuus est cum ovo in anteriori corporis parte. Nec potest aliter esse, anterior enim pars et posterior in eodem loco conveniunt.