Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput XVII

De inimicitia quorumdam ad invicem

1. [α] Plin. nat. 9, 185*
[β] Plin. nat. 9, 186*
[1] Plinius ubi supra. [α] Sunt autem in piscibus inimicitiarum atque concordiae miracula. Mugil et lupus mutuo flagrant odio. Conger et murena caudas inter se praerodunt. Polypum in tantum locusta pavet, ut si juxta viderit, omnino moriatur. Locustam conger, rursus polypum congri lacerant. Nigidius auctor est, praerodere caudam mugili lupum eosque statis mensibus esse concordes. Omnes autem vivere, quibus sic caudae amputentur. [β] Amicitiae vero exempla sunt ad invicem habere societatem. Balenae masculus quandoque praegravi superciliorum pondere obrutis ejus oculis infestantia magnitudine vada praenatans demonstrat oculorumque vice fungitur.
2. [γ] Arist. HA, 487 b 29 MS*
[δ] Arist. HA, 488 a 3 MS*
[ε] Arist. HA, 610 a 33 MS*
[ζ] Arist. HA, 598 a 30 MS*
[η] Arist. HA, 602 a 26 MS*
[2] Aristoteles. [γ] Multis generibus piscium convenit semper cum multis sociorum esse. Quidam separantur et solitantur per se. [δ] Multis enim non est possibile cum aliquibus sociorum esse. [ε] Quidam enim diligunt se ad invicem et quidam non. [ζ] Omnes autem piscium greges habent rectorem. [η] Piscis, ut dictum est, qui dicitur gladius, scorpioni similis, pungendo magnum dolorem aliis piscibus inducit, ita quod eos salire facit. Delphinus de hac causa salit.
3. [θ] Sen. nat. 4, 2, 13*
[ι] Sen. nat. 4, 2, 14*
[3] Seneca de naturalibus questionibus libro VIII. [θ] Babillus auctor est cum ipse prefectus obtineret Egyptum, eradicato hostio Nili, quod est maximum, sibi spectaculo fuisse, delphinorum a mari concurrentium et crocodilorum a flumine adversum agmen, agentium velut pro partibus proelium. Fugax animal audaci et audacissimum timido ac crocodili ab animalibus placidis morsuque innoxiis insciduntur. [ι] Cum enim his superior corporis par dura sit et impenetrabilis, etiam majorum animalium dentibus, interior tamen est mollis et tenera. Hanc delphini spinis, quas dorso eminentes gerunt submersi aut in adversum enisi dividebant. Rescisis ergo hoc modo pluribus, ceteri velut acie versa refugerunt.
4. [κ] TC, nat. 6, 31*
[λ] TC, nat. 7, 1*
[4] Ex libro de natura rerum. [κ] Frequenter quoque visi sunt carabi ambulare, sicut greges et ad invicem bella partiri. Hujus enim generis monstra fortissime pugnant inter se, sicut arietes muniuntque se multitudine sociorum adversae partes. Fiunt autem in hujusmodi animalibus bella, sicut et in ceteris, quatuor de causis, scilicet propter naturalem superbiam, propter cibum, propter coitum, propter foetum. [λ] Et omnes quidem piscium greges habent rectorem. Nullus autem piscis ex praeda vivens socialiter natat, ut lucius et sui similes. Omnes autem pisces mares invicem se comedunt, excepto uno, ut supra dictum est.