Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput CXXVI

De captura ipsorum vel venatione

1. [α] Plin. nat. 10, 195*
[β] TC, 7, 53, 16-17*
[1] Ex libro de natura rerum. [α] Polypus vel multipes cornu cervi vel storacis sicci fumo deluditur et deprehenditur, quia diligit ipsum et ob hoc intrat vasa venantium. Ex ipso etiam assato in hamo posito venatores multos capiunt pisces. [β] Multipes et karabos si simul irreti fuerint, karabos mortuus invenitur.
2. [β] Plin. nat. 9, 92*
[γ] Plin. nat. 9, 93*
[2] Plinius libro IX. Mire siquidem omnia marina odorem polyporum expetunt, qua de causa piscatores eos nassis illinunt. Lucullus narrat, quod Carteiae in cetariis polypus quidam assuetus erat exire in lacus eorum apertos e mari ibique pisces et salsamenta populari. Custodes autem estimantes quod alii fures caperent pisces, fecerunt ibi magnas sepes. Polypus vero per unam magnam arborem transcendebat nec nisi canum sagacitate percipi poterat, tandem custodes indignati redeuntem polypum noctu circumvaserunt concitatique novitatem expaverunt, prius etenim inauditum erat, qualiter odore dire afflatuque terribili, qualiter etiam extremis crinibus et branchiis clavarum modo canes flagellans cum ipsis pugnabat. [γ] Aegre itaque multis tridentibus confici potuit. Ostenderunt Lucullo caput ejus dolii magnitudine capax amphorarum XV barbasque vix utroque brachio posse complecti clavarum modo torosas longasque pedum XXX. Acceptabulis sive caliculis urinalibus pelvium modo, dentes vero magnitudini respondentes. Reliquiae vero asservatae pondo DCC perpendere.
3. [δ] Plin. nat. 32, 121*
[3] Idem in libro XXXII. [δ] Polypo tuso et illito sanguinem sisti putant.