Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput CXXXVIII

De cedroso et zidrach et zephio

1. [α] TC, 6, 57*
[β] TC, 6, 58*
[γ] TC, 6, 60*
[1] Ex libro de natura rerum. [α] Cedrosi belluae marinae sunt Arabiam incolentes. Quarum ossa adeo magna sunt, ut fores in domibus et palatiis tigna et alia structura necessaria de illis commode secentur, XL namque cubitorum magnitudinis reperiuntur. [β] Zidraach est monstrum forma mirabile, quod praetendit malitiam in sua figuratione, sed innocuum reperitur. Caput habet ut equus, sed forma minori, corpus autem ex omni parte draconi simillimum est totumque diversimode coloratum. Caudam habet longam secundum quantitatem corporis sui, gracilem et tortuosam, ut anguis, pinnas quoque habet sicut piscis aliquis. [γ] Zephius est marina bellua valde formidabilis et omnium animalium generi valde dissimilis, forma singularis, hujus namque caput si videris monstruosum est omnino. Si oris abyssum, fugies velut imaginem mortis : si oculos, horrebis : si reliquum corpus, nihil in rebus simile te vidisse fateberis.