Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput XL

De caucio et capitato et carpera

1. [α] TC, nat. 7, 20, 1-2*
[1] Ex libro de natura rerum. [α] Caucius qui et glanis aversus mordet hamos inescatos nec eos devorat, sed spoliat.
2. [β] TC, nat. 7, 24, 1-4*
[γ] TC, nat. 7, 23, 1-18*
[δ] TC, nat. 7, 23, 22-27*
[ε] TC, nat. 7, 23, 17-21*
[2] Actor. Secundum Plinium per g et l in prima syllaba scribitur idque melius, ut glaucius. [β] Capitatus est piscis admodum parvus, habens caput prope ad reliqui corporis magnitudinem, os quoque rotundum et amplum, hic in fluviis habitans libenter sub lapidibus et inter saxa delitescit. [γ] Carpera piscis est quasi squamis aureis in lacis vel fluviis, sic dicta, quasi quae carpens parit, cum enim ova in ventre ad pariendum apta dictante natura presenserit, marem suum adit et ore innuit pulsu levi, ut adjuvet parituram, tunc ille loco seminis lac emittit, quod illa suscipiens ore ; statim ova parit in sobolem profutura. Nam ova parere nequit, nisi prius ore semen receperit. Semen autem cum receptum fuerit, non solum ad partum juvare videtur, sed etiam ad ova concipienda et formanda, unde soboles in anno futuro speratur. Semini carperae nonnunquam in anno primo nativitatis niger vermiculus quidam, post autem suam tabificus innascitur et hoc saepius post augustum eaque tabe moritur. Remedium est aqua dulcis et fluvialis, cujus soboles paucis aquis provenit, si in singulis fossis decem cubitorum recenter factis ponantur singulae carperae cum paribus suis ante partum proxime. Opinio vulgi est earum sic sobolem provenire. Sed postquam pepererint eximuntur. Soboles quoque trium vel quatuor mensium tempore roborata, fossis rejecta reponitur, ubi habet crescere cum perfectis. [δ] Habet hic piscis astutias multas, ut reti capiendus evadat, cum enim rete intraverit, circumiens foramen quaerit, quod si non invenerit, saltare nititur in auras liberas super rete, ut extra cadat. Aliquando sub reti refugium quaerit. Aliquando herbam ore tenet in fundo aque, ut rete superveniens elidatur. Aliquando etiam a superis veniens cum impetu caput in limo fortius figit, ut scilicet rete per caudam transiens captione frustretur. [ε] Hujus cerebrum secundum augmentum et decrementum luna crescere vel decrescere dicitur. Et licet hoc sit in omni pisce, in hoc tamen magis, sicut inter quadrupedia, in lupo et cane.