CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Vincentius Belvacensis - Speculum maius, Speculum Naturale – Lib. XVII.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624.

Caput VI

De vita et memoria piscium

1. [α] Com. schol.I, 71sourcesMotabiles autem dicuntur anime piscium et auium respectu hominis. Ille enim mouentur de esse ad non esse, ista non, quia perpetua est […].
[1] Comestor. [α] Motabiles autem dicuntur animae piscium et avium, respectu animae homine, ille namque moventur de esse ad non esse, illa vero non, quia perpetua est.
2. [β] Aug. gen.3, 82sourcesNonnulli autem putauerunt propterea non animam uiuam, sed reptilia animarum uiuarum pisces esse appellatos, quod eis memoria nulla sit nec aliqua uita uelut rationi uicinior ; sed fallit eos experientia minor. Nam quidam scripserunt, quae animaduertere potuerunt in uiuariis piscium, multa miranda. Sed etiamsi forte falsa scripserunt, memoriam tamen pisces habere certissimum est. Quod ipse sum expertus, et experiantur, qui possunt et uolunt. Nam fons quidam magnus bullensium regionum fere plenus est piscium. solent autem homines desuper intuentes eis aliquid iacere, quod sibi uel praeripiant confluentes uel inter se diripiant concertantes. Quo pastu adsuefacti deambulantibus super oram fontis hominibus ipsi quoque cum eis gregatim natando eunt et redeunt, expectantes, unde aliquid iactent, quorum praesentiam sentiunt.
[2] Isidorus. [β] Plerique putavere, ideo animam non vivam, sed animarum vivarum reptilia pisces appellatos esse, quod eis nulla memoria sit nec aliqua vita velut rationi vicinior, sed fallit eos experientia minor, nam pisces habere memoriam certissimum est, quod ipse sum expertus et experiantur, qui possunt et volunt. Nam quidam fons magnus in bellensium regione refertus est piscibus, ubi solent homines desuper intuentes eis aliquid jacere, quod sibi vel praeripiant confluentes vel inter se diripiant concertantes. Quo pastu assuefacti, deambulantibus super oram fontis hominibus, ipsi quoque cum eis gregatim natando eunt et redeunt expectantes, unde aliquid jactent, quorum praesentiam sentiunt.
3. [γ] Plin. nat.11, 63sourcesVolare quidem aliqua et animatu carere in ipso spiritu viventia, habere sensum victus, generationis, operis atque etiam de futuro curam, et quamvis non sint membra quae velut carina sensus invehant, esse tamen iis auditum, olfactum, gustatum, eximia praeterea naturae dona, sollertiam, animum, artem, quis facile crediderit?
[3] Plinius libro XI. [γ] Aquatilia in ipso spiritu viventia sensum habent victus ac generationis et operationis atque etiam de futuro curam, auditum, olfactum et gustum, eximia praeterea nature dona solertiam, animum et artem.
4. [δ] Ambr. hex.10, 264sources[…] sed usus naturae impressus tamquam patriae finibus unumquemque sese tenere, et ultra incolas prodire suspectum.
[ε] Ambr. hex.10, 295sourcesSunt tamen aliqua genera piscium, qui non ingenii facilitate loca mutent, sed fovendi partus necessitate  ; quem opportuno atque legitimo procurantes tempore, ex plurimis locis, ac diverso sinu maris, innumeri velut communi consilio convenientes coniuncto agmine Aquilonis flatus petunt, et ad illud Septentrionalium mare partium quadam naturae lege contendunt. Dicas, si ascendentes videas, rheuma quoddam esse, ita proruunt, fluctusque intersecant, per Propontidem in Euxinum pontum violento impetu profluentes. Quis piscibus haec annuntiat loca, praecepit tempora? Quis tribuit dispositionem viandi, comitandi ordinem, metas et tempora revertendi?
[ζ] Ambr. hex.10, 296sourcesSed agnosco quis ille sit imperator, qui ordinatione divina sensibus universorum suum infundat imperium, qui tacitus mutis animantibus naturalis disciplinae ordinem tribuat  ; nec solum magna penetret, sed etiam per minima quaeque se fundat. Divinae legi piscis obsequitur, et homines contradicunt! Piscis solemniter obaudit mandata coelestia, et homines irrita faciunt Dei praecepta! […] Pergunt enim aestatis tempore ad fretum Ponti, eo quod reliquo maris sinu hic sinus dulcior sit. Non enim tamdiu sol ei freto, quamdiu caeteris immoratur, eaque fit causa ut non omnem aquam exhauriat, quae dulcis atque potabilis est. Quis autem ignoret quod etiam ea quae maritima sunt, aquis plerumque dulcibus delectentur ?
[η] Ambr. hex.10, 307sourcesNovit igitur piscis pariendi tempus, quod pro magno mysterio dixit Salomon in Sapientia  : Novit tempus eundi atque redeundi  : novit tempus perfunctionis et iactationis, et novit ut non queat falli  ; quia non rationis aestimatione, et disputationis argumento utitur, sed inspiratione naturae, quae vera est magistra pietatis.
[4] Ambrosius ubi supra. [δ] Itaque unusquisque piscis usu nature impresso, tamquam in patriae finibus se retinet et ultra incolas prodire suspectum habet. [ε] Aliqua tamen piscium genera non ingenii facilitate loca mutant, sed fovendi partus necessitate. Opportuno tempore ex diversis locis ad plurimos sinus maris, quasi communi consilio convenientes, conjuncto agmine aquilonis flatus captant et mare septentrionale petunt et propontidem sinum violento impetu intrant. Quis piscibus haec annunciavit loca, praecepta, tempora? Quis tribuit dispositionem viandi, comeandi ordinem, metas et tempora revertendi? [ζ] Agnosce quis ille sit imperator, qui sensibus universorum suum effundit imperium, qui non solum magna penetrat, sed per minima quoque se diffundit. Divinae legi piscis obsequitur et homines contradicunt. Piscis solemniter obaudit mandata caelestia et homines irrita faciunt dei precepta. Ad ponti fretum in aestate transeunt, eo quod sinus sit dulcior, quia sol non tamdiu in hoc freto immoratur, ut omnem aquam dulcem exhauriat atque potabilem, qua maritima delectantur. [η] Itaque novit piscis tempus pariendo, novit tempus eundi ac redeundi naturae inspiratione, quae vera est magistra pietatis.
5. [5] Actor. Habent ergo pisces animam sensibilem, sicut et aves ceteraque animalia, quia non tantummodo vivunt, sicut arbores, sed habent memoriam, sensum, appetitum.
6. [6] Aristoteles. Est autem marinum animal, quod commune est inter naturam arborum et animalium. Nam, quia quandoque absolutum est ac cibatur et sentit convenientia sibi utiturque asperitate corporis sui propter salvationem, communicat cum animalibus. Quia vero non dormit et est applicatum lapidibus, communicat cum arboribus nec habet superfluitatem manifestam.
7. [7] Idem in libro de morte et vita. Animalia quidem aquatica brevioris sunt vitae, quam pedibus gradientia, quia humida sunt et aquosa et tale velociter corrumpitur, quia frigidum est ac densabile. Animal etiam, quod est sine sanguine propter eamdem causam cito corrumpitur.
8. [8] Idem in libro de animalibus. Illa tamen piscium genera quorum generatio est, ut serpentum, longo tempore vivunt in terra, quia non multum indigent refrigeratione, scilicet, ut murena et anguilla.

Notes de source :

1. Motabiles autem dicuntur anime piscium et auium respectu hominis. Ille enim mouentur de esse ad non esse, ista non, quia perpetua est […]. | 

2. Nonnulli autem putauerunt propterea non animam uiuam, sed reptilia animarum uiuarum pisces esse appellatos, quod eis memoria nulla sit nec aliqua uita uelut rationi uicinior ; sed fallit eos experientia minor. Nam quidam scripserunt, quae animaduertere potuerunt in uiuariis piscium, multa miranda. Sed etiamsi forte falsa scripserunt, memoriam tamen pisces habere certissimum est. Quod ipse sum expertus, et experiantur, qui possunt et uolunt. Nam fons quidam magnus bullensium regionum fere plenus est piscium. solent autem homines desuper intuentes eis aliquid iacere, quod sibi uel praeripiant confluentes uel inter se diripiant concertantes. Quo pastu adsuefacti deambulantibus super oram fontis hominibus ipsi quoque cum eis gregatim natando eunt et redeunt, expectantes, unde aliquid iactent, quorum praesentiam sentiunt. | 

3. Volare quidem aliqua et animatu carere in ipso spiritu viventia, habere sensum victus, generationis, operis atque etiam de futuro curam, et quamvis non sint membra quae velut carina sensus invehant, esse tamen iis auditum, olfactum, gustatum, eximia praeterea naturae dona, sollertiam, animum, artem, quis facile crediderit? | 

4. […] sed usus naturae impressus tamquam patriae finibus unumquemque sese tenere, et ultra incolas prodire suspectum. | 

5. Sunt tamen aliqua genera piscium, qui non ingenii facilitate loca mutent, sed fovendi partus necessitate  ; quem opportuno atque legitimo procurantes tempore, ex plurimis locis, ac diverso sinu maris, innumeri velut communi consilio convenientes coniuncto agmine Aquilonis flatus petunt, et ad illud Septentrionalium mare partium quadam naturae lege contendunt. Dicas, si ascendentes videas, rheuma quoddam esse, ita proruunt, fluctusque intersecant, per Propontidem in Euxinum pontum violento impetu profluentes. Quis piscibus haec annuntiat loca, praecepit tempora? Quis tribuit dispositionem viandi, comitandi ordinem, metas et tempora revertendi? | 

6. Sed agnosco quis ille sit imperator, qui ordinatione divina sensibus universorum suum infundat imperium, qui tacitus mutis animantibus naturalis disciplinae ordinem tribuat  ; nec solum magna penetret, sed etiam per minima quaeque se fundat. Divinae legi piscis obsequitur, et homines contradicunt! Piscis solemniter obaudit mandata coelestia, et homines irrita faciunt Dei praecepta! […] Pergunt enim aestatis tempore ad fretum Ponti, eo quod reliquo maris sinu hic sinus dulcior sit. Non enim tamdiu sol ei freto, quamdiu caeteris immoratur, eaque fit causa ut non omnem aquam exhauriat, quae dulcis atque potabilis est. Quis autem ignoret quod etiam ea quae maritima sunt, aquis plerumque dulcibus delectentur ? | 

7. Novit igitur piscis pariendi tempus, quod pro magno mysterio dixit Salomon in Sapientia  : Novit tempus eundi atque redeundi  : novit tempus perfunctionis et iactationis, et novit ut non queat falli  ; quia non rationis aestimatione, et disputationis argumento utitur, sed inspiratione naturae, quae vera est magistra pietatis.