CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Vincentius Belvacensis - Speculum maius, Speculum Naturale – Lib. XVII.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 15/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624.

Caput LXXXVI

De rhombo

1. [α] Plin. nat.9, 721sourcesMarinorum alii sunt plani, ut rhombi, soleae ac passeres, qui ab rhombis situ tantum corporum differunt - dexter hic resupinatis est illis, passeri laevus -, alii longi, ut murena, conger.
[1] Plinius libro IX. [α] Rhombus est piscis planus, sicut passer et solea : hi a passeribus tantum situ corporum differunt. Dexter hic resupinatus est illis, passeri laevus.
2. [β] Plin. nat.32, 1172sourcesstrombi quoque carnes tritae et in mulsi III heminis pari modo aquae aut, si febres sint, ex aqua mulsa datae proficiunt, item sucus cancrorum fluviatilium cum melle,
[2] Idem in libro XXXII. [β] Rhombi carnes tritae et ex aqua mulsa datae febricitantibus proficiunt.
3. [γ] TC 7, 673sourcesRumbus simili modo pisces depredatur. Est autem rumbus piscis magnus et fortis, sed tardus. Qui etiam in limo turbato absconditus Pinnas exertas movet, nec mora ubi pisces approximari viderit, corripit illos ac devorat. Argumentum sollertie huius est, quod, cum sit tardissimus omnium piscium, mugilum tamen piscem velocissimum in ventre habere sepissime reperitur.
[3] Ex libro de natura rerum. [γ] Rhombus est piscis magnus et fortis et astutus, sed tardus. Hic quoque piscis, ut rana marina simili modo depraedatur. Nam in limo turbato absconditus, pennas exertas movet et ubi pisces approximare viderit, mox eos corripit et devorat. Argumentum est ejus solertiae, quia cum si tardissimus omnium piscium, mugilum tamen velocissimum in ventre saepissime reperitur habere.

Notes de source :

1. Marinorum alii sunt plani, ut rhombi, soleae ac passeres, qui ab rhombis situ tantum corporum differunt - dexter hic resupinatis est illis, passeri laevus -, alii longi, ut murena, conger. | 

2. strombi quoque carnes tritae et in mulsi III heminis pari modo aquae aut, si febres sint, ex aqua mulsa datae proficiunt, item sucus cancrorum fluviatilium cum melle, | 

3. Rumbus simili modo pisces depredatur. Est autem rumbus piscis magnus et fortis, sed tardus. Qui etiam in limo turbato absconditus Pinnas exertas movet, nec mora ubi pisces approximari viderit, corripit illos ac devorat. Argumentum sollertie huius est, quod, cum sit tardissimus omnium piscium, mugilum tamen piscem velocissimum in ventre habere sepissime reperitur.