Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput XXXI

De anguilla

1. [α] Isid. orig. 12, 6, 41*
[1] Isidorus. [α] Anguilla dicitur ab anguis similitudine, huius origo ex limo est. Unde et quando capitur adeo lenis est, ut quanto fortius presseris, tanto citius labatur. Ferunt autem orientis fluvium Gangen anguillas tricenis pedibus gignere. Item anguillae vino necatae, qui ex eo biberint, taedium vini habent.
2. [β] Plin. nat. 9, 74*
[γ] Plin. nat. 9, 73*
[δ] Plin. nat. 9, 160*
[ε] Plin. nat. 9, 177*
[2] Plinius libro IX. [β] Anguillae octonis vivunt annis : durant et sine aquis diebus senis aquilone spirante, austro paucioribus. At hyemem in exigua aqua non tolerant neque in turbida. Ideo circa vergilias maxime capiuntur, fluminibus tamen praecipue turbidis, pascuntur noctibus, exanimes piscium solae non fluitant. [γ] Porro vice pedum pinnae datae sunt binae piscibus omnino longis, ut anguillis et congris. [δ] Item anguillae scopulis se atterunt eaque strigmenta vivescunt nec alia est earum procreatio. [ε] Diutius autem ceteris vivunt anguillae aquis exemptae.
3. [ζ] Plin. nat. 10, 189*
[3] Idem in libro X. [ζ] In anguillis omnibus nec est masculinum neque femininum genus, quae nec animal nec ovum ex se generant, sicut neutrum est et ostreis genus ceterisque vado vel saxo adhaerentibus.
4. [η] TC, nat. 7, 2, 3*
[θ] TC, nat. 7, 2, 17*
[ι] TC, nat. 7, 2, 7-8*
[κ] TC, nat. 7, 2, 13*
[λ] TC, nat. 7, 2, 8-9*
[μ] TC, nat. 7, 2, 15-19*
[ν] TC, nat. 7, 2, 16*
[4] Ex libro de naturis rerum[η] Anguilla ex aliorum piscium limo nasci dicitur. Difficulter excoriatur, [θ] durissimam habet mortem, que etiam excoriata vivit, [ι] ad vocem tonitrui commovetur. Aquis claris fluvialibus gaudet [κ] et in absconsione pleiadarum maxime capitur, quia tunc ex ventis oppositis aqua turbatur, [λ] ad pisciculos inferioris potestatis rapax est, maxime tamen cum in semine reperiuntur. [μ] Exanimis sola piscium non fluitat, nisi cum aquis putrefacta dissolvitur, plus alio cibo decoquitur, aliter nocivus est cibus ejus : ad ignem assata plus competit, quia malitia ejus illic evaporatur, [ν] pinguedo ejus auribus medetur.