Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput CXXI

De nereide et orcha

1. [α] TC, 6, 36*
[1] Ex libro de natura rerum. [α] Nereides sunt belluae marinae toto corpore hirsutiis hispidae. Habentque speciem aliquam formatam cum homine. Horum aliqua cum mortalis conditionis imitatrix emori debet, auditur procul gemitus eius ac planctus.
2. [2] Actor. De his autem superius dictum est plenius in capitulo de monstris marinis et etiam de orchis, in capitulo de balenis.
3. [α] TC, 6, 39, 1-9*
[3] Ex libro de natura rerum. Orcha monstrum marinum est, ut ait Plinius, cujus imago nulla potest exprimi representatione, nisi quod sit moles carnis immensae : haec balenas gravi odio persequitur, dentibus truculentis secreta feminarum irrumpit ac morsu lacerat. Ille vero ad flexum immobiles, ad repugnandum inertes, pondere suo oneratae ac pinnis invalidae, solum noverunt auxilium in altum mare refugere : seque toto oceano defendere. Econtra vero orchae in malitia pertinaces laborant fugientibus occurrere et incautas angustiis trucidare, in vada urgere : saxis illidere.