CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Vincentius Belvacensis - Speculum maius, Speculum Naturale – Lib. XVII.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 15/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624.

Caput CXL

De sexu piscium

1. [1] Actor. Haec de nominibus piscium ac monstruosum aquatilium et naturis breviando transcurrimus, nunc etiam de sexu ac generatione illorum pauca subjiciamus.
2. [α] TC 7, 1, 461sourcesPiscium femine maiores quam mares sunt.
[β] TC 7, 1, 532sourcesAnte tempus partus vel coitus vagantur, mares et femine piscium natant per greges simul  ; tempore vero coitus et partus ambulat par cum pari.
[γ] TC 7, 1, 213sourcesNunquam videbitur piscis coire cum alterius generis piscibus, sed suum servant nature ordinem et in sexu et in genere.
[δ] TC 7, 1, 1-6 4sourcesNullus piscis, ut dicit Aristotiles, habet collum vel virgam vel testiculos vel mamillas. De hiis tamen delphinum, cethum et cetera monstra maris excipimus, et hoc est, quia generant sibi simile. Habent enim mamillas, quibus fetus lactent, non tamen supra, sed iuxta iuncturas  ; et non eminent ille mamille, sed habent quasi duo canalia, ex quibus egreditur lac, et filii sequuntur matres.
[ε] TC 7, 1, 40-425sourcesMasculi piscium habent vias plenas semine, ita quod semen videtur sepius extra decurrere.
[2] Ex libro de natura rerum. [α] Piscium feminae majores sunt maribus ac longiores et carnes duriores habent. [β] Ante tempus partus et coitus mares ac feminae vagantur natantque per greges simul. Tempore vero coitus et partus ambulat par cum pari. [γ] Omnes autem ordinem servant naturae in sexu et in genere. Nunquam enim videbitur piscis cum alterius generis pisce coire. [δ] Nullus piscis habet collum aut virgam aut testiculos aut mammillas, ut dicit Aristoteles. De his tamen excipimus delphinum et cetum et cetera monstra maris et hoc est, quia sibi simile generant, unde et mammillas habent, quibus foetus lactant, non tamen supra, sed juxta juncturas. Itaque non eminent, sed habent duos canales, quibus egreditur lac et filii matres sequuntur. [ε] Masculi piscium habent vias semine plenas, ita quod videtur saepius extra decurrere, licet autem feminae sint masculis longiores et carne duriores, masculi tamen feminis sunt meliores, praeter hahahot et non dico feminas nisi secundum nomen, quoniam in veritate non sunt ita, sed diversi sunt in aspectu. In quibusdam siquidem piscibus non sunt mares ac feminae, sed quaedam genera sunt tantummodo feminae.
3. [2] Physiologus. Feminarum aquatilium, aliae commixtione masculi tantummodo concipiunt et pariunt catulos, aliae ponunt ova sine masculi susceptione concepta. Nunquam vero reperitur in piscibus innaturalis coitus nec una species unquam accedit ad speciem alterius generis, nisi murena. Veruntamen et murenam non excipit philosophus. Unde secundum ipsum videtur quod murena non sit piscis.
4. [ζ] Arist. HA, 537 b 25 MS6sourcesEt animal marinum teste dure non habet marem aut feminam.
[η] Arist. HA, 538 a 20-21 MS7sourcesEt quedam eorum sunt sicut animal duri corii et sicut arbores, quoniam ex eis est, quod generat sine coitu maris et femine, sicut genus piscium, quod dicitur grece basscata.
[3] Aristoteles. Piscium in quibus mares ac feminae sunt, mares habent vas in quo est semen, femina vero matricem nec complentur eorum ova donec exeant extra et tunc sequuntur ea mares et ejiciunt sperma super illa, ut virtutem suam recipiant et crescant. [ζ] Marinum vero animal durae testae, non habet marem aut feminam. [η] Quaedam etiam duri corii sunt, ut arbores, quoniam eis est quod generat sine coitu maris et feminae.
5. [η] Plin. nat.9, 568sourcesPiscium feminae maiores quam mares. in quodam genere omnino non sunt mares, sicut erythinis et channis ; omnes enim ovis gravidae capiuntur.
[4] Plinius libro IX. Piscium feminae majores sunt quam mares. In quorundam vero genere non sunt mares omnino, sicut in erichinis et cromibus. Omnes enim ovis gravidae capiuntur.
6. [η] Plin. nat.10, 1899sourcesex his quaedam nihil gignunt ut salamandrae, neque est in iis masculum feminumque, sicut neque in anguillis omnibusque quae nec animal nec ovum ex sese generant. neutrum est et ostreis genus et ceteris adhaerentibus vado vel saxo.
[5] Idem in libro X. In anguillis etiam omnibus nec est masculinum nec femininum genus, quae nec animal nec ovum ex se generant, sicut neutrum est et ostreis genus ceterisque vado vel saxo adhaerentibus.

Notes de source :

1. Piscium femine maiores quam mares sunt. | 

2. Ante tempus partus vel coitus vagantur, mares et femine piscium natant per greges simul  ; tempore vero coitus et partus ambulat par cum pari. | 

3. Nunquam videbitur piscis coire cum alterius generis piscibus, sed suum servant nature ordinem et in sexu et in genere. | 

4. Nullus piscis, ut dicit Aristotiles, habet collum vel virgam vel testiculos vel mamillas. De hiis tamen delphinum, cethum et cetera monstra maris excipimus, et hoc est, quia generant sibi simile. Habent enim mamillas, quibus fetus lactent, non tamen supra, sed iuxta iuncturas  ; et non eminent ille mamille, sed habent quasi duo canalia, ex quibus egreditur lac, et filii sequuntur matres.  | 

5. Masculi piscium habent vias plenas semine, ita quod semen videtur sepius extra decurrere. | 

6. Et animal marinum teste dure non habet marem aut feminam. | 

7. Et quedam eorum sunt sicut animal duri corii et sicut arbores, quoniam ex eis est, quod generat sine coitu maris et femine, sicut genus piscium, quod dicitur grece basscata. | 

8. Piscium feminae maiores quam mares. in quodam genere omnino non sunt mares, sicut erythinis et channis ; omnes enim ovis gravidae capiuntur. | 

9. ex his quaedam nihil gignunt ut salamandrae, neque est in iis masculum feminumque, sicut neque in anguillis omnibusque quae nec animal nec ovum ex sese generant. neutrum est et ostreis genus et ceteris adhaerentibus vado vel saxo.