Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput CXXXI

De testudine marina

1. [α] TC, 6, 49
[1] Ex libro de natura rerum. [α] Testudines marinae pecudum more coeunt et in terram egressae, ova usque ad centum, ovis anserum similia pariunt, quae et quidam ab illis tantum oculis spectando foveri dicunt.
2. [β] Isid. orig. 12, 6, 56*
[2] Isidorus. [β] Testudo autem dicta est, eo quod tegmine testae in modum camerae adoperta est. Horum quatuor sunt genera, quorum unum est de quo hic agitur, testudo marina. Aliud vero testudo est lutaria , de qua in tractatu de vermibus agetur infra. Quin etiam ibidem dicetur plenius de omnibus testudinum speciebus.
3. [γ] Sol. coll. 53, 20*
[3] Solinus. [γ] Thraciae populi marinas testudines capere gaudent, quarum tanta est magnitudo, ut superficies earum domum faciat et numerosam familiam non arcte receptat.
4. [δ] Plin. nat. 9, 35-37*
[ε] Plin. nat. 9, 38*
[4] Plinius libro IX. [δ] Testudines tantae magnitudinis Indicum mare emittit, ut superficie singularum habitabiles casas integant et inter insulas rubri praecipue maris his navigent cymbis. Capiuntur autem multis quidem modis, maxime evectae in summa pelagi eminente toto dorso per tranquilla fluitantes, quae voluptas libere spirandi intantum fallit oblitas sui, ut solis vapore siccato cortice non queant mergi, invita fluitent opportunae venantium praedae. Testudines spirant et dormiunt. Ferunt autem et pastu egressas noctu avideque saturatas lassari et ut remeaverint matutino tempore summa in aqua obdormiscere. Id prodit stertentium sonitus leviterque singulae capiuntur a ternis hominibus. A duobus siquidem in dorsum vertitur. Tertius laqueum injicit sicque a pluribus ad terram trahitur. In Pheniceo mari capiuntur sine ulla difficultate ultroque veniunt statuto anni tempore in amnem eleutherum, fusa multitudine : quidam oculis spectando quoque ova ab his foveri putant feminasque coitum fugere, donec mas festucam imponat ori aversae. [ε] Troglodyte cornigeras habent, ut in lyra annexis cornibus latis mobilibus, quorum remigio in natando se adjuvant. Sunt etiam terrestres in desertis Aphricae roscido viventes humore. Cortice testudines integuntur, in coitu superveniunt ovaque illarum in sicco maturantur. Dentes non sunt testudini, sed rostri margines acuti, superiori parte inferiorem claudente pixidum modo. In mari conchyliis vivunt, tanta ori duritia ut lapides comminuant. In terram egressae in herbis pariunt, ova ovis avium similia ad centena numero eaque defossa extra aquas et cooperta terra incubant noctibus, educunt autem foetus annuo spatio.
5. [ζ] Plin. nat. 11, 180*
[η] Plin. nat. 11, 188*
[θ] Plin. nat. 11, 206*
[ι] Plin. nat. 11, 267*
[5] Idem in libro XI. [ζ] Testudini marinae lingua nulla nec dentes, sed rostri acie comminuunt omnia [η] et quamvis praegrandem habeant pulmonem sub tuto tegmine, habent tamen sine sanguine.[θ] Ova parientium renes habet testudo sola, que et omnia quoque habet alia viscera. [ι] Item ova parientibus est sibilus obruptus testudini, serpentibus autem longus.