Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput XIX

De diversis figuris piscium

1. [α] Plin. nat. 9, 72*
[β] Plin. nat. 9, 73*
[γ] Plin. nat. 9, 78*
[δ] Plin. nat. 9, 153*
[1] Plinius ubi supra. [α] Marinorum piscium alii sunt, ut rhombi, soleae, passeres, qui a rhombis situ tantum corporum differunt. Alii longi, ut murena, conger. [β] Ideoque pinnarum quoque fiunt discrimina, quae pedum vice datae sunt piscibus. Nullis supra quinas, quibusdam trinae, quibusdam binae, aliquibus nullae. In fucino tantum lacu piscis est, qui octonis pinnis natat. Binae omnino longis, ut lumbricis et anguillis et congris. Nullae vero ut murenis, quibus nec branchiae. Haec omnia flexuoso corporum impulsu, ita mari utuntur, ut serpentes terrae in sicco, ideo etiam vivaciora talia. E planis etiam aliqua non habent pinnas, ut pastinacae. Ipsa enim latitudine natant et quae mollia appellantur, ut polypi, quia pedes illis pinnarum vicem prestant. [γ] Planorum piscium quidam pro spina cartilaginem habent, ut rapae, pastinacae, squatina et quos bovis, lamiae, aquilae et ranae, nominibus appellat Graecia, quo in numero sunt squali quamvis non plani. Omnia talia carnosiora sunt et supina vescuntur. Cumque ceteri pisces ova pariant, hoc solum genus ut ea quae cete appellant, animal parit, excepto quam ranam appellant. [δ] Certissima securitas est planos pisces vidisse, quia numquam sunt ubi maleficae bestiae, qua de causa urinantes sacros appellant eos.
2. [ε] Arist. HA, 602 a 23 MS*
[2] Aristoteles. Pisces longi non natant, sed serpunt in aqua, sicut serpentes in terra longoque tempore vivunt. [ε] Pisces longi, ut supra dictum est, impinguantur vento septentrionali et ideo in aestate deprehenduntur eorum multi, pisces autem ampli impinguantur vento meridionali.