Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput XXII

De carnibus piscium et adipibus eorum

1. [α] Avic. canon, 2, 2, 550*
[1] Avicenna. [α] Omnis piscis natura frigidus est et humidus. Quidam tamen calidi sunt ad comparationem aliorum. Saliti quidem calidi sunt et sicci et quanto plus antiquantur, tanto plus in ambobus augmentantur. Pisces recentes generant phlegma aquosum et mollificant nervos nec conveniunt, nisi stomacho valde calido. Et sanguis eorum ad subtilitatem declinat. Species piscium salitorum extrahunt ea quae carni infixa sunt. Aqua piscium salitorum confert ulceribus et abluit ea a sanie. Capita piscium salitorum exiccatorum conferunt uvae apostemosae. Comestio turefulae cum est recens acquirit caecitatem oculo, imo et omnes pisces. Gluten vero piscium apponitur sorbitionibus et prohibet sputum sanguinis. Omnis piscis recens comestus dum calidus est, augmentat in coitu. Quando clysterisatur cum succis salitorum multotiens, confert valde dolori <anclie,branche?>. Omnia jura piscium leniunt ventrem. Capita sumeros salitorum adusta ponuntur super morsum canis rabiosi et puncturam scorpionis et confert. Similiter et omnes pisces et jura eorum. Jus omnis piscis confert venenis bibitis et puncturis.
2. [β] Arist. HA, 607 b 29 MS*
[2] Aristoteles. [β] Pisces autem senes mali sunt ad saliendum.
3. [γ] Plin. nat. 32, 69*
[3] Plinius libro XXXII. [γ] Omnium autem piscium fluviatilium marinorumque adipes liquefacti oleo admixto melle, oculorum claritati plurimum conferunt.
4. [4] Avicenna. Adeps piscis confert aque oculi et acuit visum cum melle.
5. [5] Dioscorides. Adeps piscium fluviatilium melle mixto solutus in sole caligines oculorum detergit.
6. [6] Avicenna. Cola de piscibus calida est et sicca glutinativa et exiccativa. Ponitur in symplasmatibus et in medicinis albaram. Linitur quoque super sahaphat et confert vesicae adustioni. Ponitur etiam in emplastris ulcerum capitis et scabiei ulcerosa. Item in potu cum aceto datur ad sputum sanguinis.
7. [7] Hali. Pisces dormitantes si ponantur super illum, qui cephaleam patitur, proderit illi. Adeps quoque piscis liquefactus, si melli misceatur et collyrisetur, elimat visum et confortat. Prodestque aquae incipienti in oculo.
8. [δ] TC, nat. 7, 1*
[ε] TC, nat. 7, 1*
[ζ] TC, nat. 7, 1*
[ζ] TC, nat. 7, 1*
[8] Ex libro de natura rerum. [δ] Carnes piscium in dorso et anterius duriores sunt ceteris partibus corporis. [ε] Omnes pisces lapidosi pingues sunt. [ζ] Et omnes quidem pisces, qui per amplitudinem natant, ut bothae et pectines, vento meridionali flante impinguantur. Qui vero in longum extenduntur, ut lucii, flante septentrionali. Pulmone marini piscis si fricetur lignum, ardere videbitur sicut et oleum. Unde et ex quorundam pulmonibus oleum fieri consuetum est.