Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput CV

De chilone et cricho

1. [α] TC, 6, 12*
[β] TC, 6, 10*
[1] Ex libro de natura rerum. [α] Chilon inter omnium animalium genera non pascitur, sed tantum humiditate viscosa, que exit ab eo, cibatur et nutritur. Unde fit, ut hoc animal semper sit jejunum et in corpore validum. Nam et in feminis videmus plus posse differri jejunium per multos dies quam in viris, propter superfluitates humidas et viscosas, que magis abundant in eis, id est feminis. [β] Crichos habet cutem testeam, lenem, nigram et in aliqua parte rubeam : fissuras duas in pede, que tres digitos faciunt, pedem dextrum habet parvum, sinistrum vero magnum. Et ideo cum ambulat totum corpus fert super sinistrum, aere claro absolutus incedit. Commotus autem ventis, applicatur lapidibus et immotus quiescit : cuicumque vero rei adheret, forti applicatione adhaeret. Et hoc mirum est, quod claro quidem tempore potestatem suam habet, tempestuoso autem debilitatur et infirmatur.