CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Vincentius Belvacensis - Speculum maius, Speculum Naturale – Lib. XVII.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 15/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624.

Caput CXLVI

De temporibus ovandi et pullificandi

1. [α] Arist. HA, 543 a 30 – b 20 MS1sourcesEt crementum omnium ovorum piscium maris est festinum et velox, et maxime parvorum, que dicuntur corafcho. Et ipse ovat super terram inter herbas graciles, virides, que sunt in aqua. Piscis vero, qui dicitur grece salamorez, ovat in loco, qui dicitur Nitoz, in alio autem loco non. Piscis vero, qui dicitur fastaniz, et elebrat et eiusmodi ovant aput cursus fluviorum. Piscis autem, qui dicitur axtilbez et stribidez, ovant in pelago maris [cum] tempore veris ; in autumno aut<em> nonnisi pauci, ut pelai et cervoz et cregoz, quando equinocium est autumnale. Et quidam pisces marini ovant in estate et hieme, sicut diximus superius. In hieme vero sicut labrac <et> bastaroz ; in estate autem bozadez, et ipse ovat simile utri parvo, in quo sunt ova parva. Fastaroz quedam pars ovat in hi<e>me et quedam estate, et kifel et cheagoroz et morion similiter, et ovant per triginta dies.
[β] Arist. HA, 566 a 16 MS2sourcesCeleti autem generat multotiens in sex mensibus. Et hastariez generat multis vicibus, quoniam iste modus est etiam ex galeon.
[γ] Arist. HA, 567 b 19 MS3sourcesEt pisces ovantes non faciunt fetus, nisi semel in anno preter folidom parvum, quoniam isti pulificant bis in anno.
[δ] Arist. HA, 567 b 11 MS4sourcesSolum malakie autem ovat super terram. Et kohion ovat super lapidem, et id, quod exit a suo ovo, est latum, molle.
[ε] Arist. HA, 570 b 4-10 MS5sourcesEt omnes isti, cum pullifi[fi]cant, infirmantur, et propter hoc deprehenduntur plus in tempore sue pullificationis, et cadunt super terram. Et similiter accidit eis aput indigentiam coitus. Et universaliter dico, quod in tempore ante pullificatione<m> multum vagantur in motu. Et fastoroz facit hoc magis quam alii pisces, et postquam pullificaverit, quiescit. Et multi pisces habent in matricibus vermes parvos animatos, qui destruunt impregnationem, et propter hoc, quando veniet tempus, in quo completur impregnatio huius piscis, non pullificat.
[ζ] Arist. HA, 570 b 27 MS6sourcesEt alii pisces existentes in profundo maris pullificant in estate ; et significacio super hoc est, quoniam non deprehenduntur isto tempore.
[1] Aristoteles. Non autem uno tempore omnes pisces ovant vel fetificant. Scorpio marinus ovat semel in vere et iterum in autumno : quidam ovat semel tantummodo, sed quia ponit ova successive, putant homines eum bis ovare et primo quidem ovat in ultimo hyemis et finit in principio. Marina quaedam ovant omni tempore et ova parva faciunt hujusmodi femina. Postea finduntur ac crescunt cito valde. [α] Inde omnium ovorum marinorum piscium festinum ac velox est crementum. Quidam ovant super terram inter graciles herbas et virides, quae in aqua sunt. Quidam apud cursus fluviorum. Et quidam in pelago maris ; et hoc tantum in tempore veris. In tempore vero autumnali non ovant, nisi parum, sed quidam ovant in hyeme, quidam in aestate et quorundam ut fascaros pars quaedam ovat in hyeme, quaedam in aestate. [β] Et quidam generant multotiens : sicut cheleti multotiens in sex mensibus. Quidam vero pisces bis in anno, ut galeon. [γ] Denique pisces ovantes non faciunt fetus nisi semel in anno praeter sachadon parvum, qui pullificat bis in anno : [δ] malaciae ovant super terram. Et quidam alii pisces super lapidem. [ε] Quidam pisces cum pullificant infirmantur. Quidam ante pullificationem multum in motu vagantur : et postquam pullificaverint, quiescunt. Quidam in matricibus habent vermes parvos alatos : qui destruunt impregnationem ac pullos. [ζ] Pisces in profundo maris existentes pullificant in aestate, quia tunc non depraehenduntur.
2. [η] Plin. nat.9, 1627sourcesQuaedam tempore anni gignuntur et in umore ut in terra, vere pectines, limaces, hirudines ; eadem tempore evanescunt. piscium lupus et trichias bis anno parit, et saxatiles omnes ; mulli ter et chalcis, cyprini sexiens, scorpaenae bis ac sargi, vere et autumno, ex planis squatina vis sola, autumno, occasu vergiliarum, plurimi piscium tribus mensibus Aprili, Maio, Iunio, salpae autumno, sargi, torpedo, squali circa aequinoctium, molles vere, saepia omnibus mensibus. […]
[θ] Plin. nat.9, 1638sourcesPolypi hieme coeunt, […].
[ι] Plin. nat.9, 1649sourceslocustae et reliqua tenuioris crustae ponunt ova supter ipsa atque ita incubant. polypus femina modo in ovis sedet, modo cavernam cancellato bracchiorum inplexu claudit. saepia in terreno parit inter harundines aut sicubi enata alga, excludit quinto decimo die. lolligines in alto conserta ova edunt ut saepiae. purpurae, murices eiusdemque generis vere pariunt. echini ova pleniluniis habent hieme ; et cocleae hiberno tempore nascuntur. […].
[2] Plinius libro IX. [η] Quaedam anni tempore gignuntur et in humore sicut in terra, vere pectines, limaces, hyrundines eodem tempore evanescunt. Piscium lupus et trichias bis in anno parit et saxatiles omnes. Quidam ter pariunt, ut mulli, calchis, cyprinus. Quidam bis, ut sargi scilicet vere et autumno. Ex planis squatina sola autumno occasu vergiliarum. Plurimi piscium tribus mensibus aprili, maio, junio. Salpae autumno. Scari et torpedo circa equinoctium : molles vero, sepia, omnibus mensibus. [θ] Item polypi hyeme coeunt. [ι] Locustae ac reliqua tenuioris crustae ova super ova ponunt vel pariunt et ita incubant. Sepia in terreno parit inter arundines et in alto conservata ova edunt loligines. Item purpura et murices pariunt vere. Echini equidem ova pleniluniis habent in hyeme et cochleae nascuntur hiberno tempore.
3. [κ] Ambr. hex.5, 10, 3010sources[…] Novit igitur piscis pariendi tempus, quod pro magno mysterio dixit Salomon in Sapientia : Novit tempus eundi atque redeundi : […], sed inspiratione naturae, quae vera est magistra pietatis.
[λ] Ambr. hex.5, 10, 2911sourcesPergunt enim aestatis tempore ad fretum Ponti, eo quod reliquo maris sinu hic sinus dulcior sit. Non enim tamdiu sol ei freto, quamdiu caeteris immoratur, eaque fit causa ut non omnem aquam exhauriat, quae dulcis atque potabilis est. Quis autem ignoret quod etiam ea quae maritima sunt, aquis plerumque dulcibus delectentur?
[λ] Ambr. hex.5, 10, 2912sourceset partus possint proprios enutrire, quod teneri fetus laborem alienae regionis ferre vix possint, quos illic fovet aeris blanda clementia.
[μ] Ambr. hex.5, 10, 2913sourcesItaque peracto munere omnes simul eo quo venerant agmine revertuntur.
[3] Ambrosius. [κ] Novit itaque piscis pariendi tempora, novit tempus eundi ac redeundi, naturae inspiratione, quae vera est pietas magistra. Oportuno tempore ex diversis locis ad plurimos sinus maris agmine conjuncto, quasi communi consilio conveniunt : et mare septentrionale petunt. [λ] Ad Pontum fretum in aestate transeunt, eo quod dulcior sinus existat, quia sol tamdiu in hoc freto immoratur, ut omnem aquam dulcem atque potabilem qua maritima delectantur exhauriat. Illic pro temporis et loci congruentia fetificant et teneros foetus nutriunt, [μ] quo peracto simul omnes eo, quo venerant agmine redeunt.

Notes de source :

1. Et crementum omnium ovorum piscium maris est festinum et velox, et maxime parvorum, que dicuntur corafcho. Et ipse ovat super terram inter herbas graciles, virides, que sunt in aqua. Piscis vero, qui dicitur grece salamorez, ovat in loco, qui dicitur Nitoz, in alio autem loco non. Piscis vero, qui dicitur fastaniz, et elebrat et eiusmodi ovant aput cursus fluviorum. Piscis autem, qui dicitur axtilbez et stribidez, ovant in pelago maris [cum] tempore veris ; in autumno aut<em> nonnisi pauci, ut pelai et cervoz et cregoz, quando equinocium est autumnale. Et quidam pisces marini ovant in estate et hieme, sicut diximus superius. In hieme vero sicut labrac <et> bastaroz ; in estate autem bozadez, et ipse ovat simile utri parvo, in quo sunt ova parva. Fastaroz quedam pars ovat in hi<e>me et quedam estate, et kifel et cheagoroz et morion similiter, et ovant per triginta dies. | 

2. Celeti autem generat multotiens in sex mensibus. Et hastariez generat multis vicibus, quoniam iste modus est etiam ex galeon. | 

3. Et pisces ovantes non faciunt fetus, nisi semel in anno preter folidom parvum, quoniam isti pulificant bis in anno. | 

4. Solum malakie autem ovat super terram. Et kohion ovat super lapidem, et id, quod exit a suo ovo, est latum, molle. | 

5. Et omnes isti, cum pullifi[fi]cant, infirmantur, et propter hoc deprehenduntur plus in tempore sue pullificationis, et cadunt super terram. Et similiter accidit eis aput indigentiam coitus. Et universaliter dico, quod in tempore ante pullificatione<m> multum vagantur in motu. Et fastoroz facit hoc magis quam alii pisces, et postquam pullificaverit, quiescit. Et multi pisces habent in matricibus vermes parvos animatos, qui destruunt impregnationem, et propter hoc, quando veniet tempus, in quo completur impregnatio huius piscis, non pullificat. | 

6. Et alii pisces existentes in profundo maris pullificant in estate ; et significacio super hoc est, quoniam non deprehenduntur isto tempore. | 

7. Quaedam tempore anni gignuntur et in umore ut in terra, vere pectines, limaces, hirudines ; eadem tempore evanescunt. piscium lupus et trichias bis anno parit, et saxatiles omnes ; mulli ter et chalcis, cyprini sexiens, scorpaenae bis ac sargi, vere et autumno, ex planis squatina vis sola, autumno, occasu vergiliarum, plurimi piscium tribus mensibus Aprili, Maio, Iunio, salpae autumno, sargi, torpedo, squali circa aequinoctium, molles vere, saepia omnibus mensibus. […] | 

8. Polypi hieme coeunt, […]. | 

9. locustae et reliqua tenuioris crustae ponunt ova supter ipsa atque ita incubant. polypus femina modo in ovis sedet, modo cavernam cancellato bracchiorum inplexu claudit. saepia in terreno parit inter harundines aut sicubi enata alga, excludit quinto decimo die. lolligines in alto conserta ova edunt ut saepiae. purpurae, murices eiusdemque generis vere pariunt. echini ova pleniluniis habent hieme ; et cocleae hiberno tempore nascuntur. […]. | 

10. […] Novit igitur piscis pariendi tempus, quod pro magno mysterio dixit Salomon in Sapientia : Novit tempus eundi atque redeundi : […], sed inspiratione naturae, quae vera est magistra pietatis. | 

11. Pergunt enim aestatis tempore ad fretum Ponti, eo quod reliquo maris sinu hic sinus dulcior sit. Non enim tamdiu sol ei freto, quamdiu caeteris immoratur, eaque fit causa ut non omnem aquam exhauriat, quae dulcis atque potabilis est. Quis autem ignoret quod etiam ea quae maritima sunt, aquis plerumque dulcibus delectentur? | 

12. et partus possint proprios enutrire, quod teneri fetus laborem alienae regionis ferre vix possint, quos illic fovet aeris blanda clementia. | 

13. Itaque peracto munere omnes simul eo quo venerant agmine revertuntur.