Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput CXVI

De felco et foca et galata

1. [] TC, 6, 22*
[1] Ex libro de natura rerum. Felcus, qui et vitulus marinus appellatur, cutem habet pilosam, albi nigrisque maculis distinctam. In terra pecudum more parit et numquam geminis plures educat. Foetus etiam lactat mammis nec ante XII diem in mare deducit ; his in sono mugitus est. Nullum animal graviori somno premitur : unde dextris pinnis quibus utuntur in mari, vim somniferam inesse dicunt, si cujusquam capiti subdantur. Difficulter autem, nisi capite eliso, interficiuntur. De hoc etiam animali illud mirabile fertur, quod eo mortuo et excoriato pilus in pelle ubicunque fuerit, naturali quodam instinctu prout mare se gerit. Nam si mare turbatum in fluctus surrexit et pilus similiter erectus exurgit. Si vero mare pacificatum fuerit : pilus in planum sternitur : sicque, maris status in re insensata et morticina deprehenditur.
2. [] Isid. orig. 12, 6, 9*
[2] Isidorus. Focas, dicunt esse boves marinos, quasi boacas.
3. [α] TC, 6, 23*
[3] Ex libro de natura rerum. [α] Foca bos est marinus, animal, scilicet in suo genere fortissimum, animosum et iracundum, non tantum ad alia animantia, sed etiam ad sua domestica. Semper enim cum femina sua pugnat, donec eam interficiat. Interfectam autem a loco ejicit et sic aliam superducit nec sic cessat eas feminas superducere, donec eum contingat propria morte defungi vel a femina sua superatum interimi. Nec mutat locum suum de facili, sed illic semper manet, ubi eum natura condiderit, hujus pernicie aemuli filii rapina vivunt.
4. [β] Diosc. 172 GV*
[4] Dioscorides. [β] Coagulum focae marinae virtutem habet castoreo similem. Epilepticis prodest. Mulierum quoque stericis, id est praefocationibus matricis bibitum valet. Probatur autem sic utrum de foca sit coagulum, si coagulum agni solutum in aquam una hora dimittatur nec se digerat et post haec aqua ipsa coagulum focae perfundatur. Nam si ea accepta solvatur verum non est. Verum enim accepta aqua non se solvit.
5. [γ] TC, 6, 25*
[5] Ex libro de natura rerum. [γ] Galata extra morem omnium animalium, cum foetus in alvo suo vivere senserit, illos extrahit. Et siquidam eos ad vitam maturos invenerit, foris relinquit. Sin autem, eos in matricem, ut foveantur reponit.