Source de référence : Vincent de Beauvais, Bibliotheca mundi ; Vincentii Burgundi, ex ordine praedicatorum venerabilis episcopi Bellovacensis, speculum quadruplex, naturale, doctrinale, morale, historiale, Douai, Baltazar Bellerus, 1624

Caput LXVII

De mugile

1. [] Isid. orig. 12, 6, 26*
[1] Isidorus. Mugilis, ex eo nomen habet, quod sit multum agilis. Nam ubi dispositas senserit piscatorum insidias confestim retrorsum rediens, ita rete transilit, ut volare piscem videas.
2. [α] Plin. nat. 9, 59*
[β] Plin. nat. 9, 29*
[γ] Plin. nat. 9, 30*
[δ] Plin. nat. 9, 31*
[ε] Plin. nat. 9, 185*
[ζ] Plin. nat. 9, 54*
[2] Plinius libro IX. [α] Mugilum natura ridetur in metu, capite abscondito, totos se occultare credentium. Iisdem tamen tanta facilitas, ut in phenice et narbonensi provincia coitus tempore e vivariis marem linea longinqua per os ad branchias religata emissum in mare eademque linea retractum feminae sequantur ad littus rursusque feminam mares partus tempore. [β] In Narbonensi provincia et in Nemusiensi agro, stagno, scilicet Laterna appellato, ubi homines delphini societate et mugilum piscantur. [γ] Populus enim e littore quanto potest clamore se invicem conciet ad spectaculi eventum cujus desideria delphini celeriter exaudiunt, aquilonis flatu vocem prosequente, austro vero tardius ex adverso referente. Et tum quoque ex improviso in auxilium advolant acies, quae propere apparet, [δ] protinus disponitur in loco, ubi in mugilem conjecta est pugna, opponunt sese ab alto trepidosque in vada urgent. Tunc piscatores retia circumdant furcisque sublevant. Mugilum tamen nihilominus velocitas transilit. At illos delphini excipiunt et occidisse ad presens contenti, cibos in victoriam differunt. [ε] Mugilis et lupus odio flagrant mutuo. Juxta Nigidium lupus caudam mugilis praerodit eosdemque concordes esse mensibus aestatis. [ζ] Mugiles aliorum piscium vim timentes super naves exiliunt et tam praecipue velocitatis sunt, ut transversa navigia interim superjactent.
3. [η] Plin. nat. 10, 193*
[3] Idem in libro X. [η] Produntur autem mugil et lupus clarissime audire : ideoque in vado vivere.
4. [θ] Plin. nat. 32, 12*
[4] Idem in libro XXXII. [θ] Mugil scit in esca hamum esse atque insidias non ignorat, tanta tamen est ei aviditas, ut cauda verberando cibos excutiat.
5. [ι] TC, 7, 50, 1-6*
[5] Iorath. [ι] Mugilis est piscis velocissimus in aquis fluvialibus, sed naturaliter incautus. Nam deridetur ejus stultitia, cum in metu capite absconso, totum corpus absconsum ac securum credit, hic cum lucio inimicitias habet hyeme tantum et hujusmodi causa creditur, quia tunc rarus est cibus pro quo dimicant. Aestate vero abundant et ideo tunc ad concordiam rediguntur.
6. [κ] Plin. nat. 32, 104*
[6] Plinius in libro XXXII. [κ] Cinis e capite mugilum et mulorum ischiaticos liberat.